iamque omnibus satis comparatis ad traiciendum ter- 21.27.1.1
rebant ex aduerso hostes omnem ripam equites uirique
obtinentes. quos ut auerteret, Hannonem Bomilcaris filium 2.1
uigilia prima noctis cum parte copiarum, maxime Hispanis,
aduerso flumine ire iter unius diei iubet et, ubi primum 3.1
possit quam occultissime traiecto amni, circumducere
agmen ut cum opus facto sit adoriatur ab tergo hostes.
ad id dati duces Galli edocent inde milia quinque et ui- 4.1
ginti ferme supra paruae insulae circumfusum amnem
latiore ubi diuidebatur eoque minus alto alueo transitum
ostendere. ibi raptim caesa materia ratesque fabricatae 5.1
in quibus equi uirique et alia onera traicerentur. His-
pani sine ulla mole in utres uestimentis coniectis ipsi
caetris superpositis incubantes flumen tranauere. et alius 6.1
exercitus ratibus iunctis traiectus, castris prope flumen posi-
tis, nocturno itinere atque operis labore fessus quiete unius
diei reficitur, intento duce ad consilium opportune exse-
quendum. postero die profecti, ex loco edito fumo signi- 7.1
ficant transisse et haud procul abesse; quod ubi accepit
Hannibal, ne tempori deesset dat signum ad traiciendum.
iam paratas aptatasque habebat pedes lintres, eques 8.1
fere propter equos nantes † . . . †. nauium agmen
ad excipiendum aduersi impetum fluminis parte superiore
transmittens tranquillitatem infra traicientibus lintribus
praebebat; equorum pars magna nantes loris a puppibus 9.1
trahebantur, praeter eos quos instratos frenatosque ut ex-
templo egresso in ripam equiti usui essent imposuerant in
naues.