| qui | 21.26.1.1 |
| tumultus repens postquam est Romam perlatus et Punicum | |
| insuper Gallico bellum auctum patres acceperunt, C. Atilium | 2.1 |
| praetorem cum una legione Romana et quinque milibus | |
| sociorum, dilectu nouo a consule conscriptis, auxilium ferre | |
| Manlio iubent; qui sine ullo certamine—abscesserant enim | |
| metu hostes—Tannetum peruenit. | 5 |
| et P. Cornelius, in locum eius quae missa cum praetore | 3.1 |
| erat scripta legione noua, profectus ab urbe sexaginta | |
| longis nauibus praeter oram Etruriae Ligurumque et inde | |
| Saluum montes peruenit Massiliam et ad proximum ostium | 4.1 |
| Rhodani—pluribus enim diuisus amnis in mare decurrit— | |
| castra locat, uixdum satis credens Hannibalem superasse | |
| Pyrenaeos montes. quem ut de Rhodani quoque transitu | 5.1 |
| agitare animaduertit, incertus quonam ei loco occurreret nec- | |
| dum satis refectis ab iactatione maritima militibus trecentos | |
| interim delectos equites ducibus Massiliensibus et auxiliari- | |
| bus Gallis ad exploranda omnia uisendosque ex tuto hostes | 5 |
| praemittit. Hannibal ceteris metu aut pretio pacatis iam | 6.1 |
| in Uolcarum peruenerat agrum, gentis ualidae. colunt autem | |
| circa utramque ripam Rhodani; sed diffisi citeriore agro | |
| arceri Poenum posse, ut flumen pro munimento haberent, | |
| omnibus ferme suis trans Rhodanum traiectis ulteriorem | 5 |
| ripam [amnis] armis obtinebant. ceteros accolas fluminis | 7.1 |
| Hannibal et eorum ipsorum quos sedes suae tenuerant simul | |
| perlicit donis ad naues undique contrahendas fabricandas- | |
| que; simul et ipsi traici exercitum leuarique quam primum | |
| regionem suam tanta hominum urgente turba cupiebant. | 5 |
| itaque ingens coacta uis nauium est lintriumque temere | 8.1 |
| ad uicinalem usum paratarum; nouasque alias primum | |
| Galli incohantes cauabant ex singulis arboribus, deinde | 9.1 |
| et ipsi milites simul copia materiae, simul facilitate operis | |
| inducti, alueos informes, nihil dummodo innare aquae et | |
| capere onera possent curantes, raptim quibus se suaque | |
| transueherent faciebant. | 5 |