| in Italiam interim nihil ultra quam Hiberum transisse | 21.25.1.1 |
| Hannibalem a Massiliensium legatis Romam perlatum erat, | |
| cum, perinde ac si Alpes iam transisset, Boii sollicitatis In- | 2.1 |
| subribus defecerunt, nec tam ob ueteres in populum Roma- | |
| num iras quam quod nuper circa Padum Placentiam Cre- | |
| monamque colonias in agrum Gallicum deductas aegre | |
| patiebantur. itaque armis repente arreptis, in eum ipsum | 3.1 |
| agrum impetu facto tantum terroris ac tumultus fecerunt ut | |
| non agrestis modo multitudo sed ipsi triumuiri Romani, | |
| qui ad agrum uenerant adsignandum, diffisi Placentiae | |
| moenibus Mutinam confugerint, C. Lutatius, C. Seruilius, | 5 |
| M. Annius.—Lutati nomen haud dubium est; pro Annio | 4.1 |
| Seruilioque M'. Acilium et C. Herennium habent quidam | |
| annales, alii P. Cornelium Asinam et C. Papirium Masonem. | |
| id quoque dubium est legati ad expostulandum missi ad | 5.1 |
| Boios uiolati sint [incertum] an in triumuiros agrum me- | |
| tantes impetus sit factus. | |
| Mutinae cum obsiderentur et gens ad oppugnandarum | 6.1 |
| urbium artes rudis, pigerrima eadem ad militaria opera, | |
| segnis intactis adsideret muris, simulari coeptum de pace | |
| agi; euocatique ab Gallorum principibus legati ad con- | 7.1 |
| loquium non contra ius modo gentium sed uiolata etiam | |
| quae data in id tempus erat fide comprehenduntur, neganti- | |
| bus Gallis, nisi obsides sibi redderentur, eos dimissuros. | |
| cum haec de legatis nuntiata essent et Mutina praesidium- | 8.1 |
| que in periculo esset, L. Manlius praetor ira accensus | |
| effusum agmen ad Mutinam ducit. | |
| siluae tunc circa uiam erant, plerisque incultis. ibi in- | 9.1 |
| explorato profectus in insidias praecipitat multaque cum | |
| caede suorum aegre in apertos campos emersit. ibi castra | 10.1 |
| communita et, quia Gallis ad temptanda ea defuit spes, | |
| refecti sunt militum animi, quamquam ad <quingentos> | |
| cecidisse satis constabat. iter deinde de integro coep- | 11.1 |
| tum nec, dum per patentia loca ducebatur agmen, | |
| apparuit hostis; ubi rursus siluae intratae, tum postremos | 12.1 |
| adorti cum magna trepidatione ac pauore omnium septin- | |
| gentos milites occiderunt, sex signa ademere. finis et | 13.1 |
| Gallis territandi et pauendi fuit Romanis ut ex saltu inuio | |
| atque impedito euasere. inde apertis locis facile tutantes | |
| agmen Romani Tannetum, uicum propinquum Pado, con- | |
| tendere. ibi se munimento ad tempus commeatibusque | 14.1 |
| fluminis et Brixianorum etiam Gallorum auxilio aduersus | |
| crescentem in dies multitudinem hostium tutabantur. |