| inde, | 21.24.1.1 |
| ne mora atque otium animos sollicitaret, cum reliquis copiis | |
| Pyrenaeum transgreditur et ad oppidum Iliberrim castra locat. | |
| Galli quamquam Italiae bellum inferri audiebant, tamen, | 2.1 |
| quia ui subactos trans Pyrenaeum Hispanos fama erat prae- | |
| sidiaque ualida imposita, metu seruitutis ad arma conster- | |
| nati Ruscinonem aliquot populi conueniunt. quod ubi | 3.1 |
| Hannibali nuntiatum est, moram magis quam bellum | |
| metuens, oratores ad regulos eorum misit, conloqui semet | |
| ipsum cum iis uelle; et uel illi propius Iliberrim acce- | |
| derent uel se Ruscinonem processurum, ut ex propinquo | 5 |
| congressus facilior esset; nam et accepturum eos in castra | 4.1 |
| sua se laetum nec cunctanter se ipsum ad eos uenturum; | |
| hospitem enim se Galliae non hostem aduenisse, nec stric- | |
| turum ante gladium, si per Gallos liceat, quam in Italiam | |
| uenisset. et per nuntios quidem haec; ut uero reguli | 5.1 |
| Gallorum castris ad Iliberrim extemplo motis haud grauate | |
| ad Poenum uenerunt, capti donis cum bona pace exerci- | |
| tum per fines suos praeter Ruscinonem oppidum trans- | |
| miserunt. | 5 |