| hoc uisu laetus tripertito Hiberum copias traiecit, prae- | 21.23.1.1 |
| missis qui Gallorum animos, qua traducendus exercitus | |
| erat, donis conciliarent Alpiumque transitus specularentur. | |
| nonaginta milia peditum, duodecim milia equitum Hiberum | |
| traduxit. Ilergetes inde Bargusiosque et Ausetanos et | 2.1 |
| Lacetaniam, quae subiecta Pyrenaeis montibus est, subegit | |
| oraeque huic omni praefecit Hannonem, ut fauces quae | |
| Hispanias Galliis iungunt in potestate essent. decem | 3.1 |
| milia peditum Hannoni ad praesidium obtinendae regionis | |
| data et mille equites. postquam per Pyrenaeum saltum | 4.1 |
| traduci exercitus est coeptus rumorque per barbaros mana- | |
| uit certior de bello Romano, tria milia inde Carpetanorum | |
| peditum iter auerterunt. constabat non tam bello motos | |
| quam longinquitate uiae insuperabilique Alpium transitu. | 5 |
| Hannibal quia reuocare aut ui retinere eos anceps erat, ne | 5.1 |
| ceterorum etiam feroces animi inritarentur, supra septem | 6.1 |
| milia hominum domos remisit, quos et ipse grauari militia | |
| senserat, Carpetanos quoque ab se dimissos simulans. |