| neque Hispaniam neglegendam ratus, atque id eo minus | 21.22.1.1 |
| quod haud ignarus erat circumitam ab Romanis eam legatis | |
| ad sollicitandos principum animos, Hasdrubali fratri, uiro | 2.1 |
| impigro, eam prouinciam destinat firmatque eum Africis | |
| maxime praesidiis, peditum Afrorum undecim milibus octin- | |
| gentis quinquaginta, Liguribus trecentis, Baliaribus <quin- | |
| gentis>. ad haec peditum auxilia additi equites Liby- | 3.1 |
| phoenices, mixtum Punicum Afris genus, quadringenti | |
| <quinquaginta> et Numidae Maurique accolae Oceani ad | |
| mille octingenti et parua Ilergetum manus ex Hispania, | |
| ducenti equites, et, ne quod terrestris deesset auxilii genus, | 5 |
| elephanti uiginti unus. classis praeterea data tuendae | 4.1 |
| maritimae orae, quia qua parte belli uicerant ea tum quo- | |
| que rem gesturos Romanos credi poterat, quinquaginta quin- | |
| queremes, quadriremes duae, triremes quinque; sed aptae | |
| instructaeque remigio triginta et duae quinqueremes erant | 5 |
| et triremes quinque. | |
| ab Gadibus Carthaginem ad hiberna exercitus rediit; | 5.1 |
| atque inde profectus praeter Onussam urbem ad Hiberum | |
| maritima ora ducit. ibi fama est in quiete uisum ab eo | 6.1 |
| iuuenem diuina specie qui se ab Ioue diceret ducem in | |
| Italiam Hannibali missum; proinde sequeretur neque | |
| usquam a se deflecteret oculos. pauidum primo, nusquam | 7.1 |
| circumspicientem aut respicientem, secutum; deinde cura | |
| ingenii humani cum, quidnam id esset quod respicere | |
| uetitus esset, agitaret animo, temperare oculis nequiuisse; | |
| tum uidisse post sese serpentem mira magnitudine cum in- | 8.1 |
| genti arborum ac uirgultorum strage ferri ac post insequi | |
| cum fragore caeli nimbum. tum quae moles ea quidue | 9.1 |
| prodigii esset quaerentem, audisse uastitatem Italiae esse; | |
| pergeret porro ire nec ultra inquireret sineretque fata in | |
| occulto esse. |