| Hannibal Sagunto capto Carthaginem Nouam in hiberna | 21.21.1.1 |
| concesserat, ibique auditis quae Romae quaeque Carthagine | |
| acta decretaque forent, seque non ducem solum sed etiam | |
| causam esse belli, partitis diuenditisque reliquiis praedae | 2.1 |
| nihil ultra differendum ratus, Hispani generis milites con- | |
| uocat. 'credo ego uos' inquit, 'socii, et ipsos cernere | 3.1 |
| pacatis omnibus Hispaniae populis aut finiendam nobis | |
| militiam exercitusque dimittendos esse aut in alias terras | |
| transferendum bellum; ita enim hae gentes non pacis solum | 4.1 |
| sed etiam uictoriae bonis florebunt, si ex aliis gentibus prae- | |
| dam et gloriam quaeremus. itaque cum longinqua ab | 5.1 |
| domo instet militia incertumque sit quando domos uestras | |
| et quae cuique ibi cara sunt uisuri sitis, si quis uestrum suos | |
| inuisere uolt, commeatum do. primo uere edico adsitis, ut | 6.1 |
| dis bene iuuantibus bellum ingentis gloriae praedaeque | |
| futurum incipiamus.' omnibus fere uisendi domos oblata | 7.1 |
| ultro potestas grata erat, et iam desiderantibus suos et | |
| longius in futurum prouidentibus desiderium. per totum | 8.1 |
| tempus hiemis quies inter labores aut iam exhaustos aut mox | |
| exhauriendos renouauit corpora animosque ad omnia de | |
| integro patienda; uere primo ad edictum conuenere. | |
| Hannibal cum recensuisset omnium gentium auxilia, | 9.1 |
| Gades profectus Herculi uota exsoluit nouisque se obligat | |
| uotis, si cetera prospera euenissent. inde partiens curas | 10.1 |
| simul <in> inferendum atque arcendum bellum, ne, dum ipse | |
| terrestri per Hispaniam Galliasque itinere Italiam peteret, | |
| nuda apertaque Romanis Africa ab Sicilia esset, ualido | |
| praesidio firmare eam statuit; pro eo supplementum ipse ex | 11.1 |
| Africa maxime iaculatorum leuium armis petiit, ut Afri in | |
| Hispania, in Africa Hispani, melior procul ab domo futurus | |
| uterque miles, uelut mutuis pigneribus obligati stipendia | |
| facerent. tredecim milia octingentos quinquaginta pedites | 12.1 |
| caetratos misit in Africam et funditores Baliares octingentos | |
| septuaginta, equites mixtos ex multis gentibus mille du- | |
| centos. has copias partim Carthagini praesidio esse, partim | 13.1 |
| distribui per Africam iubet. simul conquisitoribus in ciui- | |
| tates missis quattuor milia conscripta delectae iuuentutis, | |
| praesidium eosdem et obsides, duci Carthaginem iubet. |