| in his noua terribilisque species uisa est, quod armati— | 21.20.1.1 |
| ita mos gentis erat—in concilium uenerunt. cum uerbis | 2.1 |
| extollentes gloriam uirtutemque populi Romani ac magni- | |
| tudinem imperii petissent ne Poeno bellum Italiae inferenti | |
| per agros urbesque suas transitum darent, tantus cum fremitu | 3.1 |
| risus dicitur ortus ut uix a magistratibus maioribusque natu | |
| iuuentus sedaretur; adeo stolida impudensque postulatio | 4.1 |
| uisa est censere, ne in Italiam transmittant Galli bellum, ipsos | |
| id auertere in se agrosque suos pro alienis populandos obicere. | |
| sedato tandem fremitu responsum legatis est neque Romano- | 5.1 |
| rum in se meritum esse neque Carthaginiensium iniuriam | |
| ob quae aut pro Romanis aut aduersus Poenos sumant arma; | |
| contra ea audire sese gentis suae homines agro finibusque | 6.1 |
| Italiae pelli a populo Romano stipendiumque pendere et | |
| cetera indigna pati. eadem ferme in ceteris Galliae conciliis | 7.1 |
| dicta auditaque, nec hospitale quicquam pacatumue satis | |
| prius auditum quam Massiliam uenere. ibi omnia ab sociis | 8.1 |
| inquisita cum cura ac fide cognita: praeoccupatos iam ante | |
| ab Hannibale Gallorum animos esse; sed ne illi quidem ipsi | |
| satis mitem gentem fore—adeo ferocia atque indomita | |
| ingenia esse—ni subinde auro, cuius auidissima gens est, | 5 |
| principum animi concilientur. ita peragratis Hispaniae et | 9.1 |
| Galliae populis legati Romam redeunt haud ita multo post | |
| quam consules in prouincias profecti erant. ciuitatem | |
| omnem in exspectationem belli erectam inuenerunt, satis | |
| constante fama iam Hiberum Poenos tramisisse. | 5 |