| itaque Hannibal, postquam ipsi sententia stetit pergere ire | 21.30.1.1 |
| atque Italiam petere, aduocata contione uarie militum uersat | |
| animos castigando adhortandoque: mirari se quinam pectora | 2.1 |
| semper impauida repens terror inuaserit. per tot annos | |
| uincentes eos stipendia facere neque ante Hispania excessisse | |
| quam omnes gentesque et terrae quas duo diuersa maria | |
| amplectantur Carthaginiensium essent. indignatos deinde | 3.1 |
| quod quicumque Saguntum obsedissent uelut ob noxam sibi | |
| dedi postularet populus Romanus, Hiberum traiecisse ad | |
| delendum nomen Romanorum liberandumque orbem terra- | |
| rum. tum nemini uisum id longum, cum ab occasu solis ad | 4.1 |
| exortus intenderent iter: nunc, postquam multo maiorem | 5.1 |
| partem itineris emensam cernant, Pyrenaeum saltum inter | |
| ferocissimas gentes superatum, Rhodanum, tantum amnem, | |
| tot milibus Gallorum prohibentibus, domita etiam ipsius | |
| fluminis ui traiectum, in conspectu Alpes habeant quarum | 5 |
| alterum latus Italiae sit, in ipsis portis hostium fatigatos | |
| subsistere, quid Alpes aliud esse credentes quam montium | 6.1 |
| altitudines? fingerent altiores Pyrenaei iugis: nullas pro- | 7.1 |
| fecto terras caelum contingere nec inexsuperabiles humano | |
| generi esse. Alpes quidem habitari, coli, gignere atque | |
| alere animantes; peruias paucis esse, esse et exercitibus. | |
| eos ipsos quos cernant legatos non pinnis sublime elatos | 8.1 |
| Alpes transgressos. ne maiores quidem eorum indigenas | |
| sed aduenas Italiae cultores has ipsas Alpes ingentibus saepe | |
| agminibus cum liberis ac coniugibus migrantium modo tuto | |
| transmisisse. militi quidem armato nihil secum praeter | 9.1 |
| instrumenta belli portanti quid inuium aut inexsuperabile | |
| esse? Saguntum ut caperetur, quid per octo menses periculi, | |
| quid laboris exhaustum esse? Romam, caput orbis terrarum, | 10.1 |
| petentibus quicquam adeo asperum atque arduum uideri | |
| quod inceptum moretur? cepisse quondam Gallos ea quae | 11.1 |
| adiri posse Poenus desperet; proinde aut cederent animo | |
| atque uirtute genti per eos dies totiens ab se uictae aut | |
| itineris finem sperent campum interiacentem Tiberi ac | |
| moenibus Romanis. | 5 |