| his adhortationibus incitatos corpora curare atque ad | 21.31.1.1 |
| iter se parare iubet. postero die profectus aduersa ripa | 2.1 |
| Rhodani mediterranea Galliae petit, non quia rectior ad | |
| Alpes uia esset, sed quantum a mari recessisset minus obuium | |
| fore Romanum credens, cum quo priusquam in Italiam | 3.1 |
| uentum foret non erat in animo manus conserere. quartis | 4.1 |
| castris ad Insulam peruenit. ibi †Sarar† Rhodanusque amnis | |
| diuersis ex Alpibus decurrentes, agri aliquantum amplexi | |
| confluunt in unum in mediis campis; Insulae nomen inditum. | |
| incolunt prope Allobroges, gens iam inde nulla Gallica gente | 5.1 |
| opibus aut fama inferior. tum discors erat. regni certa- | 6.1 |
| mine ambigebant fratres; maior et qui prius imperitarat, | |
| Braneus nomine, minore a fratre et coetu iuniorum qui iure | |
| minus, ui plus poterant, pellebatur. huius seditionis per- | 7.1 |
| opportuna disceptatio cum ad Hannibalem delata esset, | |
| arbiter regni factus, quod ea senatus principumque sententia | |
| fuerat, imperium maiori restituit. ob id meritum commeatu | 8.1 |
| copiaque rerum omnium, maxime uestis, est adiutus, quam | |
| infames frigoribus Alpes praeparari cogebant. sedatis cer- | 9.1 |
| taminibus Allobrogum cum iam Alpes peteret, non recta | |
| regione iter instituit sed ad laeuam in Tricastinos flexit; inde | |
| per extremam oram Uocontiorum agri tendit in Trigorios, | |
| haud usquam impedita uia priusquam ad Druentiam flumen | 5 |
| peruenit. is et ipse Alpinus amnis longe omnium Galliae | 10.1 |
| fluminum difficillimus transitu est; nam cum aquae uim | |
| uehat ingentem, non tamen nauium patiens est, quia nullis | 11.1 |
| coercitus ripis, pluribus simul neque iisdem alueis fluens, | |
| noua semper <per> uada nouosque gurgites—et ob eadem | |
| pediti quoque incerta uia est—ad hoc saxa glareosa uoluens, | |
| nihil stabile nec tutum ingredienti praebet; et tum forte | 12.1 |
| imbribus auctus ingentem transgredientibus tumultum fecit, | |
| cum super cetera trepidatione ipsi sua atque incertis clamori- | |
| bus turbarentur. |