| non uereor ne quis me haec uestri adhortandi causa | 21.41.1.1 |
| magnifice loqui existimet, ipsum aliter animo adfectum esse. | |
| licuit in Hispaniam, prouinciam meam, quo iam profectus | 2.1 |
| eram, cum exercitu ire meo, ubi et fratrem consilii partici- | |
| pem ac periculi socium haberem et Hasdrubalem potius | |
| quam Hannibalem hostem et minorem haud dubie molem | |
| belli; tamen, cum praeterueherer nauibus Galliae oram, ad | 3.1 |
| famam huius hostis in terram egressus, praemisso equitatu | |
| ad Rhodanum moui castra. equestri proelio, qua parte | 4.1 |
| copiarum conserendi manum fortuna data est, hostem fudi; | |
| peditum agmen, quod in modum fugientium raptim agebatur, | |
| quia adsequi terra non poteram, [neque] regressus ad naues | |
| [erat] quanta maxime potui celeritate tanto maris terrarum- | 5 |
| que circuitu, in radicibus prope Alpium huic timendo hosti | |
| obuius fui. utrum, cum declinarem certamen, improuidus | 5.1 |
| incidisse uideor an occurrere in uestigiis eius, lacessere ac | |
| trahere ad decernendum? experiri iuuat utrum alios repente | 6.1 |
| Carthaginienses per uiginti annos terra ediderit an iidem | |
| sint qui ad Aegates pugnauerunt insulas et quos ab Eryce | |
| duodeuicenis denariis aestimatos emisistis, et utrum Hanni- | 7.1 |
| bal hic sit aemulus itinerum Herculis, ut ipse fert, an uectiga- | |
| lis stipendiariusque et seruus populi Romani a patre relictus. | |
| quem nisi Saguntinum scelus agitaret, respiceret profecto, | 8.1 |
| si non patriam uictam, domum certe patremque et foedera | |
| Hamilcaris scripta manu, qui iussus ab consule nostro prae- | 9.1 |
| sidium deduxit ab Eryce, qui graues impositas uictis Cartha- | |
| giniensibus leges fremens maerensque accepit, qui decedens | |
| Sicilia stipendium populo Romano dare pactus est. | |
| itaque uos ego, milites, non eo solum animo quo aduersus | 10.1 |
| alios hostes soletis, pugnare uelim, sed cum indignatione | |
| quadam atque ira, uelut si seruos uideatis uestros arma re- | |
| pente contra uos ferentes. licuit ad Erycem clausos ultimo | 11.1 |
| supplicio humanorum, fame interficere; licuit uictricem | |
| classem in Africam traicere atque intra paucos dies sine ullo | |
| certamine Carthaginem delere; ueniam dedimus precanti- | 12.1 |
| bus, emisimus ex obsidione, pacem cum uictis fecimus, tu- | |
| telae deinde nostrae duximus, cum Africo bello urgerentur. | |
| pro his impertitis furiosum iuuenem sequentes oppugnatum | 13.1 |
| patriam nostram ueniunt. atque utinam pro decore tantum | |
| hoc uobis et non pro salute esset certamen. non de pos- | 14.1 |
| sessione Siciliae ac Sardiniae, de quibus quondam agebatur, | |
| sed pro Italia uobis est pugnandum. nec est alius ab tergo | 15.1 |
| exercitus qui, nisi nos uincimus, hosti obsistat, nec Alpes aliae | |
| sunt, quas dum superant, comparari noua possint praesidia; | |
| hic est obstandum, milites, uelut si ante Romana moenia | |
| pugnemus. unusquisque se non corpus suum sed coniugem | 16.1 |
| ac liberos paruos armis protegere putet; nec domesticas | |
| solum agitet curas sed identidem hoc animo reputet nostras | |
| nunc intueri manus senatum populumque Romanum: qualis | 17.1 |
| nostra uis uirtusque fuerit, talem deinde fortunam illius urbis | |
| ac Romani imperii fore.' |