| 'si eum exercitum, milites, educerem in aciem quem in | 21.40.1.1 |
| Gallia mecum habui, supersedissem loqui apud uos; quid | 2.1 |
| enim adhortari referret aut eos equites qui equitatum hostium | |
| ad Rhodanum flumen egregie uicissent, aut eas legiones cum | |
| quibus fugientem hunc ipsum hostem secutus confessionem | |
| cedentis ac detractantis certamen pro uictoria habui? nunc | 3.1 |
| quia ille exercitus, Hispaniae prouinciae scriptus, ibi cum | |
| fratre Cn. Scipione meis auspiciis rem gerit ubi eum gerere | |
| senatus populusque Romanus uoluit, ego, ut consulem | 4.1 |
| ducem aduersus Hannibalem ac Poenos haberetis, ipse me | |
| huic uoluntario certamini obtuli, nouo imperatori apud nouos | |
| milites pauca uerba facienda sunt. ne genus belli neue | 5.1 |
| hostem ignoretis, cum iis est uobis, milites, pugnandum | |
| quos terra marique priore bello uicistis, a quibus stipendium | |
| per uiginti annos exegistis, a quibus capta belli praemia | |
| Siciliam ac Sardiniam habetis. erit igitur in hoc certamine | 6.1 |
| is uobis illisque animus qui uictoribus et uictis esse solet. | |
| nec nunc illi quia audent sed quia necesse est pugnaturi | |
| sunt, qui plures paene perierint quam supersint; nisi cre- | 7.1 |
| ditis, qui exercitu incolumi pugnam detractauere, eos duabus | |
| partibus peditum equitumque in transitu Alpium amissis | |
| plus spei nactos esse. at enim pauci quidem sunt sed | 8.1 |
| uigentes animis corporibusque, quorum robora ac uires uix | |
| sustinere uis ulla possit. effigies immo, umbrae hominum, | 9.1 |
| fame, frigore, inluuie, squalore enecti, contusi ac debilitati | |
| inter saxa rupesque; ad hoc praeusti artus, niue rigentes | |
| nerui, membra torrida gelu, quassata fractaque arma, claudi | |
| ac debiles equi. cum hoc equite, cum hoc pedite pugna- | 10.1 |
| turi estis; reliquias extremas hostis, non hostem habetis, ac | |
| nihil magis uereor quam ne cui, uos cum pugnaueritis, | |
| Alpes uicisse Hannibalem uideantur. sed ita forsitan decuit, | 11.1 |
| cum foederum ruptore duce ac populo deos ipsos sine | |
| ulla humana ope committere ac profligare bellum, nos, qui | |
| secundum deos uiolati sumus, commissum ac profligatum | |
| conficere. | 5 |