| peropportune ad principia rerum Taurinis, proximae | 21.39.1.1 |
| genti, aduersus Insubres motum bellum erat. sed armare | |
| exercitum Hannibal ut parti alteri auxilio esset, in reficiendo | |
| maxime sentientem contracta ante mala, non poterat; otium | 2.1 |
| enim ex labore, copia ex inopia, cultus ex inluuie tabeque | |
| squalida et prope efferata corpora uarie mouebat. ea P. | 3.1 |
| Cornelio consuli causa fuit, cum Pisas nauibus uenisset, | |
| exercitu a Manlio Atilioque accepto tirone et in nouis igno- | |
| miniis trepido ad Padum festinandi ut cum hoste nondum | |
| refecto manus consereret. sed cum Placentiam consul uenit, | 4.1 |
| iam ex statiuis mouerat Hannibal Taurinorumque unam | |
| urbem, caput gentis eius, quia uolentes in amicitiam non | |
| ueniebant, ui expugnarat; iunxissetque sibi non metu solum | 5.1 |
| sed etiam uoluntate Gallos accolas Padi, ni eos circumspec- | |
| tantes defectionis tempus subito aduentu consul oppressisset. | |
| et Hannibal mouit ex Taurinis, incertos quae pars sequenda | 6.1 |
| esset Gallos praesentem secuturos esse ratus. iam prope in | 7.1 |
| conspectu erant exercitus conuenerantque duces sicuti inter | |
| se nondum satis noti, ita iam imbutus uterque quadam admi- | |
| ratione alterius. nam Hannibalis et apud Romanos iam | 8.1 |
| ante Sagunti excidium celeberrimum nomen erat, et Scipio- | |
| nem Hannibal eo ipso quod aduersus se dux potissimum | |
| lectus esset praestantem uirum credebat; et auxerant inter se | 9.1 |
| opinionem, Scipio, quod relictus in Gallia obuius fuerat in | |
| Italiam transgresso Hannibali, Hannibal et conatu tam | |
| audaci traiciendarum Alpium et effectu. occupauit tamen | 10.1 |
| Scipio Padum traicere et ad Ticinum amnem motis castris, | |
| priusquam educeret in aciem, adhortandorum militum causa | |
| talem orationem est exorsus. |