| hoc maxime modo in Italiam peruentum est quinto | 21.38.1.1 |
| mense a Carthagine Noua, ut quidam auctores sunt, quinto | |
| decimo die Alpibus superatis. quantae copiae transgresso | 2.1 |
| in Italiam Hannibali fuerint nequaquam inter auctores | |
| constat. qui plurimum, centum milia peditum, uiginti | |
| equitum fuisse scribunt; qui minimum, uiginti milia pedi- | |
| tum, sex equitum. L. Cincius Alimentus, qui captum se ab | 3.1 |
| Hannibale scribit, maxime auctor moueret, nisi confunderet | |
| numerum Gallis Liguribusque additis; cum his octoginta | 4.1 |
| milia peditum, decem equitum adducta;—in Italia magis ad- | |
| fluxisse ueri simile est et ita quidam auctores sunt;—ex ipso | 5.1 |
| autem audisse Hannibale, postquam Rhodanum transie- | |
| rit triginta sex milia hominum ingentemque numerum | |
| equorum et aliorum iumentorum amisisse. Taurini Semi- | |
| galli proxima gens erat in Italiam degresso. id cum inter | 6.1 |
| omnes constet, eo magis miror ambigi quanam Alpes trans- | |
| ierit et uolgo credere Poenino—atque inde nomen ei iugo | |
| Alpium inditum—transgressum, Coelium per Cremonis | 7.1 |
| iugum dicere transisse; qui ambo saltus eum non in | |
| Taurinos sed per Salassos montanos ad Libuos Gallos de- | |
| duxerint. nec ueri simile est ea tum ad Galliam patuisse | 8.1 |
| itinera; utique quae ad Poeninum ferunt obsaepta gentibus | |
| semigermanis fuissent. neque hercule <nomen> montibus | 9.1 |
| his, si quem forte id mouet, ab transitu Poenorum ullo | |
| Sedunoueragri, incolae iugi eius, norint inditum sed ab | |
| eo quem in summo sacratum uertice Poeninum montani | |
| appellant. | 5 |