| tandem nequiquam iumentis atque ho- | 21.37.1.1 |
| minibus fatigatis castra in iugo posita, aegerrime ad id | |
| ipsum loco purgato; tantum niuis fodiendum atque egeren- | |
| dum fuit. | |
| inde ad rupem muniendam per quam unam uia esse poterat | 2.1 |
| milites ducti, cum caedendum esset saxum, arboribus circa | |
| immanibus deiectis detruncatisque struem ingentem lignorum | |
| faciunt eamque, cum et uis uenti apta faciendo igni coorta | |
| esset, succendunt ardentiaque saxa infuso aceto putrefaciunt. | 5 |
| ita torridam incendio rupem ferro pandunt molliuntque | 3.1 |
| anfractibus modicis cliuos ut non iumenta solum sed ele- | |
| phanti etiam deduci possent. quadriduum circa rupem con- | 4.1 |
| sumptum, iumentis prope fame absumptis; nuda enim fere | |
| cacumina sunt et, si quid est pabuli, obruunt niues. inferiora | 5.1 |
| uallis apricos quosdam colles habent riuosque prope siluas | |
| et iam humano cultu digniora loca. ibi iumenta in pabulum | 6.1 |
| missa et quies muniendo fessis hominibus data. triduo | |
| inde ad planum descensum et iam locis mollioribus et | |
| accolarum ingeniis. |