| uentum deinde ad multo angustiorem rupem atque ita | 21.36.1.1 |
| rectis saxis ut aegre expeditus miles temptabundus manibus- | |
| que retinens uirgulta ac stirpes circa eminentes demittere | |
| sese posset. natura locus iam ante praeceps recenti lapsu | 2.1 |
| terrae in pedum mille admodum altitudinem abruptus erat. | |
| ibi cum uelut ad finem uiae equites constitissent, miranti | 3.1 |
| Hannibali quae res moraretur agmen nuntiatur rupem inuiam | |
| esse. digressus deinde ipse ad locum uisendum. haud | 4.1 |
| dubia res uisa quin per inuia circa nec trita antea, quamuis | |
| longo ambitu, circumduceret agmen. ea uero uia insupera- | 5.1 |
| bilis fuit; nam cum super ueterem niuem intactam noua | |
| modicae altitudinis esset, molli nec praealtae facile pedes | |
| ingredientium insistebant; ut uero tot hominum iumentorum- | 6.1 |
| que incessu dilapsa est, per nudam infra glaciem fluentem- | |
| que tabem liquescentis niuis ingrediebantur. taetra ibi | 7.1 |
| luctatio erat, [ut a lubrica] glacie non recipiente uestigium | |
| et in prono citius pedes fallente, ut, seu manibus in adsur- | |
| gendo seu genu se adiuuissent, ipsis adminiculis prolapsis | |
| iterum corruerent; nec stirpes circa radicesue ad quas pede | 5 |
| aut manu quisquam eniti posset erant; ita in leui tantum | |
| glacie tabidaque niue uolutabantur. iumenta secabant in- | 8.1 |
| terdum etiam infimam ingredientia niuem et prolapsa iactan- | |
| dis grauius in conitendo ungulis penitus perfringebant, | |
| ut pleraque uelut pedica capta haererent in dura et alta | |
| concreta glacie. | 5 |