| postero die iam segnius intercursantibus barbaris iunctae | 21.35.1.1 |
| copiae saltusque haud sine clade, maiore tamen iumentorum | |
| quam hominum pernicie, superatus. inde montani pauciores | 2.1 |
| iam et latrocinii magis quam belli more concursabant modo | |
| in primum, modo in nouissimum agmen, utcumque aut locus | |
| opportunitatem daret aut progressi moratiue aliquam occa- | |
| sionem fecissent. elephanti sicut per artas [praecipites] | 3.1 |
| uias magna mora agebantur, ita tutum ab hostibus quacum- | |
| que incederent, quia insuetis adeundi propius metus erat, | |
| agmen praebebant. | |
| nono die in iugum Alpium peruentum est per inuia plera- | 4.1 |
| que et errores, quos aut ducentium fraus aut, ubi fides iis | |
| non esset, temere initae ualles a coniectantibus iter faciebant. | |
| biduum in iugo statiua habita fessisque labore ac pugnando | 5.1 |
| quies data militibus; iumentaque aliquot, quae prolapsa in | |
| rupibus erant, sequendo uestigia agminis in castra peruenere. | |
| fessis taedio tot malorum niuis etiam casus, occidente iam | 6.1 |
| sidere Uergiliarum, ingentem terrorem adiecit. per omnia | 7.1 |
| niue oppleta cum signis prima luce motis segniter agmen | |
| incederet pigritiaque et desperatio in omnium uoltu emineret, | |
| praegressus signa Hannibal in promunturio quodam, unde | 8.1 |
| longe ac late prospectus erat, consistere iussis militibus | |
| Italiam ostentat subiectosque Alpinis montibus Circum- | |
| padanos campos, moeniaque eos tum transcendere non | 9.1 |
| Italiae modo sed etiam urbis Romanae; cetera plana, pro- | |
| cliuia fore; uno aut summum altero proelio arcem et caput | |
| Italiae in manu ac potestate habituros. procedere inde | 10.1 |
| agmen coepit iam nihil ne hostibus quidem praeter parua | |
| furta per occasionem temptantibus. ceterum iter multo | |
| quam in adscensu fuerat—ut pleraque Alpium ab Italia sicut | |
| breuiora ita arrectiora sunt—difficilius fuit; omnis enim | 11.1 |
| ferme uia praeceps, angusta, lubrica erat, ut neque sustinere | 12.1 |
| se ab lapsu possent nec qui paulum titubassent haerere ad- | |
| flicti uestigio suo, aliique super alios et iumenta in homines | |
| occiderent. |