| cum sic aliquot spectatis paribus adfectos di- | 21.43.1.1 |
| misisset, contione inde aduocata ita apud eos locutus fertur. | |
| 'si, quem animum in alienae sortis exemplo paulo ante | 2.1 |
| habuistis, eundem mox in aestimanda fortuna uestra habue- | |
| ritis, uicimus, milites; neque enim spectaculum modo illud | |
| sed quaedam ueluti imago uestrae condicionis erat. ac | 3.1 |
| nescio an maiora uincula maioresque necessitates uobis | |
| quam captiuis uestris fortuna circumdederit. dextra laeua- | 4.1 |
| que duo maria claudunt nullam ne ad effugium quidem | |
| nauem habentes; circa Padus amnis, maior [Padus] ac | |
| uiolentior Rhodano, ab tergo Alpes urgent, uix integris | |
| uobis ac uigentibus transitae. hic uincendum aut morien- | 5.1 |
| dum, milites, est, ubi primum hosti occurristis. et eadem | |
| fortuna, quae necessitatem pugnandi imposuit, praemia | |
| uobis ea uictoribus proponit quibus ampliora homines ne | |
| ab dis quidem immortalibus optare solent. si Siciliam | 6.1 |
| tantum ac Sardiniam parentibus nostris ereptas nostra uir- | |
| tute reciperaturi essemus, satis tamen ampla pretia essent: | |
| quidquid Romani tot triumphis partum congestumque pos- | |
| sident, id omne uestrum cum ipsis dominis futurum est; in | 7.1 |
| hanc tam opimam mercedem, agite dum, dis bene iuuantibus | |
| arma capite. satis adhuc in uastis Lusitaniae Celtiberiae- | 8.1 |
| que montibus pecora consectando nullum emolumentum | |
| tot laborum periculorumque uestrorum uidistis; tempus est | 9.1 |
| iam opulenta uos ac ditia stipendia facere et magna operae | |
| pretia mereri, tantum itineris per tot montes fluminaque et | |
| tot armatas gentes emensos. hic uobis terminum laborum | 10.1 |
| fortuna dedit; hic dignam mercedem emeritis stipendiis | |
| dabit. nec, quam magni nominis bellum est, tam difficilem | 11.1 |
| existimaritis uictoriam fore; saepe et contemptus hostis | |
| cruentum certamen edidit et incliti populi regesque perleui | |
| momento uicti sunt. nam dempto hoc uno fulgore nominis | 12.1 |
| Romani, quid est cur illi uobis comparandi sint? ut uiginti | 13.1 |
| annorum militiam uestram cum illa uirtute, cum illa fortuna | |
| taceam, ab Herculis columnis, ab Oceano terminisque ulti- | |
| mis terrarum per tot ferocissimos Hispaniae et Galliae | |
| populos uincentes huc peruenistis; pugnabitis cum exercitu | 14.1 |
| tirone, hac ipsa aestate caeso, uicto, circumsesso a Gallis, | |
| ignoto adhuc duci suo ignorantique ducem. an me in | 15.1 |
| praetorio patris, clarissimi imperatoris, prope natum, certe | |
| eductum, domitorem Hispaniae Galliaeque, uictorem eun- | |
| dem non Alpinarum modo gentium sed ipsarum, quod | |
| multo maius est, Alpium, cum semenstri hoc conferam duce, | 5 |
| desertore exercitus sui? cui si quis demptis signis Poenos | 16.1 |
| Romanosque hodie ostendat, ignoraturum certum habeo | |
| utrius exercitus sit consul. non ego illud parui aestimo, | 17.1 |
| milites, quod nemo est uestrum cuius non ante oculos ipse | |
| saepe militare aliquod ediderim facinus, cui non idem ego | |
| uirtutis spectator ac testis notata temporibus locisque referre | |
| sua possim decora. cum laudatis a me miliens donatisque, | 18.1 |
| alumnus prius omnium uestrum quam imperator, procedam | |
| in aciem aduersus ignotos inter se ignorantesque. |