| quocumque circumtuli oculos, plena omnia uideo ani- | 21.44.1.1 |
| morum ac roboris, ueteranum peditem, generosissimarum | |
| gentium equites frenatos infrenatosque, uos socios fidelis- | 2.1 |
| simos fortissimosque, uos, Carthaginienses, cum ob patriam, | |
| tum ob iram iustissimam pugnaturos. inferimus bellum | 3.1 |
| infestisque signis descendimus in Italiam, tanto audacius | |
| fortiusque pugnaturi quam hostis, quanto maior spes, maior | |
| est animus inferentis uim quam arcentis. accendit prae- | 4.1 |
| terea et stimulat animos dolor, iniuria, indignitas. ad sup- | |
| plicium depoposcerunt me ducem primum, deinde uos | |
| omnes qui Saguntum oppugnassetis; deditos ultimis crucia- | |
| tibus adfecturi fuerunt. crudelissima ac superbissima gens | 5.1 |
| sua omnia suique arbitrii facit; cum quibus bellum, cum qui- | |
| bus pacem habeamus, se modum imponere aequum censet. | |
| circumscribit includitque nos terminis montium fluminum- | |
| que, quos non excedamus, neque eos, quos statuit, terminos | 5 |
| obseruat: "ne transieris Hiberum; ne quid rei tibi sit cum | 6.1 |
| Saguntinis." ad Hiberum est Saguntum? "nusquam te | |
| uestigio moueris." parum est quod ueterrimas prouincias | 7.1 |
| meas, Siciliam ac Sardiniam, <ademisti?> adimis etiam His- | |
| panias et, si inde cessero, in Africam transcendes. <tran- | |
| scendes> autem? transcendisse dico. duos consules huius | |
| anni, unum in Africam, alterum in Hispaniam miserunt. | 5 |
| nihil usquam nobis relictum est nisi quod armis uindicari- | |
| mus. illis timidis et ignauis esse licet, qui respectum habent, | 8.1 |
| quos sua terra, suus ager per tuta ac pacata itinera fugientes | |
| accipient: uobis necesse est fortibus uiris esse et, omnibus | |
| inter uictoriam mortemue certa desperatione abruptis, | |
| aut uincere aut, si fortuna dubitabit, in proelio potius quam | 5 |
| in fuga mortem oppetere. si hoc [bene fixum] omnibus | 9.1 |
| destinatum in animo est, iterum dicam, uicistis; nullum | |
| contemptu m<ortis incitamentum> ad uincendum homini ab | |
| dis immortalibus acrius datum est.' |