| his adhortationibus cum utrimque ad certamen accensi | 21.45.1.1 |
| militum animi essent, Romani ponte Ticinum iungunt tu- | |
| tandique pontis causa castellum insuper imponunt: Poenus | 2.1 |
| hostibus opere occupatis Maharbalem cum ala Numidarum, | |
| equitibus quingentis, ad depopulandos sociorum populi | |
| Romani agros mittit; Gallis parci quam maxime iubet prin- | 3.1 |
| cipumque animos ad defectionem sollicitari. ponte perfecto | |
| traductus Romanus exercitus in agrum Insubrium quinque | |
| milia passuum ab Uictumulis consedit. ibi Hannibal castra | 4.1 |
| habebat; reuocatoque propere Maharbale atque equitibus | |
| cum instare certamen cerneret, nihil unquam satis dictum | |
| praemonitumque ad cohortandos milites ratus, uocatis ad | |
| contionem certa praemia pronuntiat in quorum spem pugna- | 5 |
| rent: agrum sese daturum esse in Italia, Africa, Hispania, | 5.1 |
| ubi quisque uelit, immunem ipsi qui accepisset liberisque; | |
| qui pecuniam quam agrum maluisset, ei se argento satis- | |
| facturum; qui sociorum ciues Carthaginienses fieri uellent, | 6.1 |
| potestatem facturum; qui domos redire mallent, daturum | |
| se operam ne cuius suorum popularium mutatum secum | |
| fortunam esse uellent. seruis quoque dominos prosecutis | 7.1 |
| libertatem proponit binaque pro his mancipia dominis se | |
| redditurum. eaque ut rata scirent fore, agnum laeua manu, | 8.1 |
| dextra silicem retinens, si falleret, Iouem ceterosque pre- | |
| catur deos ita se mactarent quemadmodum ipse agnum | |
| mactasset, et secundum precationem caput pecudis saxo | |
| elisit. tum uero omnes, uelut dis auctoribus in spem | 9.1 |
| suam quisque acceptis, id morae quod nondum pugnarent | |
| ad potienda sperata rati, proelium uno animo et uoce una | |
| poscunt. |