| apud Romanos haudquaquam tanta alacritas erat, super | 21.46.1.1 |
| cetera recentibus etiam territos prodigiis; nam et lupus in- | 2.1 |
| trauerat castra laniatisque obuiis ipse intactus euaserat, <et> | |
| examen apum in arbore praetorio imminente consederat. | |
| quibus procuratis Scipio cum equitatu iaculatoribusque | 3.1 |
| expeditis profectus ad castra hostium exque propinquo copias, | |
| quantae et cuius generis essent, speculandas obuius fit | |
| Hannibali et ipsi cum equitibus ad exploranda circa loca | |
| progresso. neutri alteros primo cernebant; densior deinde | 4.1 |
| incessu tot hominum <et> equorum oriens puluis signum | |
| propinquantium hostium fuit. consistit utrumque agmen | |
| et ad proelium sese expediebant. Scipio iaculatores et Gallos | 5.1 |
| equites in fronte locat, Romanos sociorumque quod roboris | |
| fuit in subsidiis; Hannibal frenatos equites in medium accipit, | |
| cornua Numidis firmat. uixdum clamore sublato iacula- | 6.1 |
| tores fugerunt inter subsidia ac secundam aciem. inde | |
| equitum certamen erat aliquamdiu anceps; dein quia turba- | |
| bant equos pedites intermixti, multis labentibus ex equis aut | |
| desilientibus ubi suos premi circumuentos uidissent, iam | 5 |
| magna ex parte ad pedes pugna abierat, donec Numidae qui | 7.1 |
| in cornibus erant circumuecti paulum ab tergo se ostende- | |
| runt. is pauor perculit Romanos, auxitque pauorem consulis | |
| uolnus periculumque intercursu tum primum pubescentis | |
| filii propulsatum. hic erit iuuenis penes quem perfecti | 8.1 |
| huiusce belli laus est, Africanus ob egregiam uictoriam de | |
| Hannibale Poenisque appellatus. fuga tamen effusa iacu- | 9.1 |
| latorum maxime fuit quos primos Numidae inuaserunt; alius | |
| confertus equitatus consulem in medium acceptum, non | |
| armis modo sed etiam corporibus suis protegens, in castra | |
| nusquam trepide neque effuse cedendo reduxit. seruati | 10.1 |
| consulis decus Coelius ad seruum natione Ligurem delegat; | |
| malim equidem de filio uerum esse, quod et plures tradidere | |
| auctores et fama obtinuit. |