| hoc primum cum Hannibale proelium fuit; quo facile | 21.47.1.1 |
| apparuit et equitatu meliorem Poenum esse et ob id campos | |
| patentes, quales sunt inter Padum Alpesque, bello gerendo | |
| Romanis aptos non esse. itaque proxima nocte iussis mili- | 2.1 |
| tibus uasa silentio colligere castra ab Ticino mota festina- | |
| tumque ad Padum est ut ratibus, quibus iunxerat flumen, | |
| nondum resolutis sine tumultu atque insectatione hostis | |
| copias traiceret. prius Placentiam peruenere quam satis | 3.1 |
| sciret Hannibal ab Ticino profectos; tamen ad sescentos | |
| moratorum in citeriore ripa Padi segniter ratem soluentes | |
| cepit. transire pontem non potuit, ut extrema resoluta | |
| erant tota rate in secundam aquam labente. Coelius auctor | 4.1 |
| est Magonem cum equitatu et Hispanis peditibus flumen | |
| extemplo tranasse, ipsum Hannibalem per superiora Padi | |
| uada exercitum traduxisse, elephantis in ordinem ad sustinen- | |
| dum impetum fluminis oppositis. ea peritis amnis eius uix | 5.1 |
| fidem fecerint; nam neque equites armis equisque saluis tan- | |
| tam uim fluminis superasse ueri simile est—ut iam Hispanos | |
| omnes inflati trauexerint utres—, et multorum dierum circuitu | |
| Padi uada petenda fuerunt qua exercitus grauis impedimentis | 5 |
| traduci posset. potiores apud me auctores sunt qui biduo | 6.1 |
| uix locum rate iungendo flumini inuentum tradunt; ea | |
| cum Magone equites <et> Hispanorum expeditos praemis- | |
| sos. dum Hannibal, circa flumen legationibus Gallorum | 7.1 |
| audiendis moratus, traicit grauius peditum agmen, interim | |
| Mago equitesque ab transitu fluminis diei unius itinere | |
| Placentiam ad hostes contendunt. Hannibal paucis post die- | 8.1 |
| bus sex milia a Placentia castra communiuit et postero die in | |
| conspectu hostium acie directa potestatem pugnae fecit. |