| insequenti nocte caedes in castris Romanis, tumultu tamen | 21.48.1.1 |
| quam re maior, ab auxiliaribus Gallis facta est. ad duo | 2.1 |
| milia peditum et ducenti equites uigilibus ad portas trucida- | |
| tis ad Hannibalem transfugiunt; quos Poenus benigne adlo- | |
| cutus et spe ingentium donorum accensos in ciuitates quem- | |
| que suas ad sollicitandos popularium animos dimisit. Scipio | 3.1 |
| caedem eam signum defectionis omnium Gallorum esse ratus | |
| contactosque eo scelere uelut iniecta rabie ad arma ituros, | |
| quamquam grauis adhuc uolnere erat, tamen quarta uigilia | 4.1 |
| noctis insequentis tacito agmine profectus, ad Trebiam flu- | |
| uium iam in loca altiora collesque impeditiores equiti castra | |
| mouet. minus quam ad Ticinum fefellit; missisque Hanni- | 5.1 |
| bal primum Numidis, deinde omni equitatu turbasset utique | |
| nouissimum agmen, ni auiditate praedae in uacua Romana | |
| castra Numidae deuertissent. ibi dum perscrutantes loca | 6.1 |
| omnia castrorum nullo satis digno morae pretio tempus terunt, | |
| emissus hostis est de manibus; et cum iam transgressos | |
| Trebiam Romanos metantesque castra conspexissent, paucos | |
| moratorum occiderunt citra flumen interceptos. Scipio, nec | 7.1 |
| uexationem uolneris in uia iactati ultra patiens et collegam— | |
| iam enim et reuocatum ex Sicilia audierat—ratus exspectan- | |
| dum, locum qui prope flumen tutissimus statiuis est uisus | |
| delectum communiit. nec procul inde Hannibal cum con- | 8.1 |
| sedisset, quantum uictoria equestri elatus, tantum anxius | |
| inopia quae per hostium agros euntem, nusquam praeparatis | |
| commeatibus, maior in dies excipiebat, ad Clastidium uicum, | 9.1 |
| quo magnum frumenti numerum congesserant Romani, | |
| mittit. ibi cum uim pararent, spes facta proditionis; nec | |
| sane magno pretio, nummis aureis quadringentis, Dasio | |
| Brundisino praefecto praesidii corrupto traditur Hannibali | 5 |
| Clastidium. id horreum fuit Poenis sedentibus ad Trebiam. | |
| in captiuos ex tradito praesidio, ut fama clementiae in | 10.1 |
| principio rerum colligeretur, nihil saeuitum est. |