| cum ad Trebiam terrestre constitisset bellum, interim | 21.49.1.1 |
| circa Siciliam insulasque Italiae imminentes et a Sempronio | |
| consule et ante aduentum eius terra marique res gestae. ui- | 2.1 |
| ginti quinqueremes cum mille armatis ad depopulandam | |
| oram Italiae a Carthaginiensibus missae; nouem Liparas, | |
| octo ad insulam Uolcani tenuerunt, tres in fretum auertit | |
| aestus. ad eas conspectas a Messana duodecim naues ab | 3.1 |
| Hierone rege Syracusanorum missae, qui tum forte Messanae | |
| erat consulem Romanum opperiens, nullo repugnante captas | |
| naues Messanam in portum deduxerunt. cognitum ex cap- | 4.1 |
| tiuis praeter uiginti naues, cuius ipsi classis essent, in Italiam | |
| missas, quinque et triginta alias quinqueremes Siciliam petere | |
| ad sollicitandos ueteres socios; Lilybaei occupandi praeci- | 5.1 |
| puam curam esse; credere eadem tempestate qua ipsi disiecti | |
| forent eam quoque classem ad Aegates insulas deiectam. | |
| haec, sicut audita erant, rex M. Aemilio praetori, cuius | 6.1 |
| Sicilia prouincia erat, perscribit monetque [et] Lilybaeum firmo | |
| teneret praesidio. extemplo et circa a praetore ad ciuitates | 7.1 |
| missi legati tribunique suos ad curam custodiae intendere, | |
| et ante omnia Lilybaeum tueri apparatu belli, edicto propo- | 8.1 |
| sito ut socii nauales decem dierum cocta cibaria ad naues | |
| deferrent et ubi signum datum esset ne quis moram con- | |
| scendendi faceret, perque omnem oram qui ex speculis pro- | |
| spicerent aduentantem hostium classem missis. | 5 |
| itaque quamquam de industria morati cursum nauium | 9.1 |
| erant Carthaginienses ut ante lucem accederent Lilybaeum, | |
| praesensum tamen est quia et luna pernox erat et sublatis | |
| armamentis ueniebant. extemplo datum signum ex speculis | 10.1 |
| et in oppido ad arma conclamatum est et in naues conscen- | |
| sum; pars militum in muris portarumque in stationibus, pars | |
| in nauibus erant. et Carthaginienses, quia rem fore haud | 11.1 |
| cum imparatis cernebant, usque ad lucem portu se abstinue- | |
| runt, demendis armamentis eo tempore aptandaque ad pug- | |
| nam classe absumpto. ubi inluxit, recepere classem in altum | 12.1 |
| ut spatium pugnae esset exitumque liberum e portu naues | |
| hostium haberent. nec Romani detractauere pugnam et | 13.1 |
| memoria circa ea ipsa loca gestarum rerum freti et militum | |
| multitudine ac uirtute. |