| ubi in altum euecti sunt, Romanus | 21.50.1.1 |
| conserere pugnam et ex propinquo uires conferre uelle; con- | 2.1 |
| tra eludere Poenus et arte non ui rem gerere nauiumque | |
| quam uirorum aut armorum malle certamen facere. nam ut | 3.1 |
| sociis naualibus adfatim instructam classem, ita inopem milite | |
| habebant et, sicubi conserta nauis esset, haudquaquam par | |
| numerus armatorum ex ea pugnabat. quod ubi animaduer- | 4.1 |
| sum est, et Romanis multitudo sua auxit animum et paucitas | |
| illis minuit. extemplo septem naues Punicae circumuentae: | 5.1 |
| fugam ceterae ceperunt. mille et septingenti fuere in nauibus | |
| captis milites nautaeque, in his tres nobiles Carthaginiensium. | |
| classis Romana incolumis, una tantum perforata naui sed ea | 6.1 |
| quoque ipsa reduce, in portum rediit. | |
| secundum hanc pugnam, nondum gnaris eius qui Mes- | 7.1 |
| sanae erant Ti. Sempronius consul Messanam uenit. ei | |
| fretum intranti rex Hiero classem ornatam obuiam duxit, | |
| transgressusque ex regia in praetoriam nauem, gratulatus | 8.1 |
| sospitem cum exercitu et nauibus aduenisse precatusque | |
| prosperum ac felicem in Siciliam transitum, statum deinde | 9.1 |
| insulae et Carthaginiensium conata exposuit pollicitusque | |
| est, quo animo priore bello populum Romanum iuuenis | |
| adiuuisset, eo senem adiuturum; frumentum uestimentaque | 10.1 |
| sese legionibus consulis sociisque naualibus gratis praebi- | |
| turum; grande periculum Lilybaeo maritimisque ciuitatibus | |
| esse et quibusdam uolentibus nouas res fore. | |
| ob haec consuli nihil cunctandum uisum quin Lilybaeum | 11.1 |
| classe peteret. et rex regiaque classis una profecti. naui- | |
| gantes inde pugnatum ad Lilybaeum fusasque et captas | |
| hostium naues accepere. |