| a Lilybaeo consul, Hierone cum | 21.51.1.1 |
| classe regia dimisso relictoque praetore ad tuendam Siciliae | |
| oram, ipse in insulam Melitam, quae a Carthaginiensibus | |
| tenebatur, traiecit. aduenienti Hamilcar Gisgonis filius, | 2.1 |
| praefectus praesidii, cum paulo minus duobus milibus militum | |
| oppidumque cum insula traditur. inde post paucos dies | |
| reditum Lilybaeum captiuique et a consule et a praetore, | |
| praeter insignes nobilitate uiros, sub corona uenierunt. | 5 |
| postquam ab ea parte satis tutam Siciliam censebat consul, | 3.1 |
| ad insulas Uolcani, quia fama erat stare ibi Punicam classem, | |
| traiecit; nec quisquam hostium circa eas insulas inuentus; | |
| iam forte transmiserant ad uastandam Italiae oram depopu- | 4.1 |
| latoque Uibonensi agro urbem etiam terrebant. repetenti | 5.1 |
| Siciliam consuli escensio hostium in agrum Uibonensem | |
| facta nuntiatur, litteraeque ab senatu de transitu in Italiam | |
| Hannibalis et ut primo quoque tempore collegae ferret auxi- | |
| lium missae traduntur. multis simul anxius curis exercitum | 6.1 |
| extemplo in naues impositum Ariminum mari supero misit, | |
| Sex. Pomponio legato cum uiginti quinque longis nauibus | |
| Uibonensem agrum maritimamque oram Italiae tuendam | |
| attribuit, M. Aemilio praetori quinquaginta nauium classem | 7.1 |
| expleuit. ipse compositis Siciliae rebus decem nauibus | |
| oram Italiae legens Ariminum peruenit. inde cum exercitu | |
| suo profectus ad Trebiam flumen collegae coniungitur. |