| ceterum nemini omnium maior ea iustiorque quam ipsi | 21.53.1.1 |
| consuli uideri; gaudio efferri, qua parte copiarum alter | |
| consul uictus foret, ea se uicisse: restitutos ac refectos mili- | 2.1 |
| tibus animos nec quemquam esse praeter collegam qui dila- | |
| tam dimicationem uellet; eum, animo magis quam corpore | |
| aegrum memoria uolneris aciem ac tela horrere. sed non | 3.1 |
| esse cum aegro senescendum. quid enim ultra differri aut | |
| teri tempus? quem tertium consulem, quem alium exercitum | |
| exspectari? castra Carthaginiensium in Italia ac prope in | 4.1 |
| conspectu urbis esse. non Siciliam ac Sardiniam, uictis | |
| ademptas, nec cis Hiberum Hispaniam peti sed solo patrio | |
| terraque in qua geniti forent pelli Romanos. 'quantum in- | 5.1 |
| gemiscant' inquit 'patres nostri, circa moenia Carthaginis | |
| bellare soliti, si uideant nos, progeniem suam, duos consules | |
| consularesque exercitus, in media Italia pauentes intra castra, | |
| Poenum quod inter Alpes Appenninumque agri sit suae | 5 |
| dicionis fecisse?' haec adsidens aegro collegae, haec in | 6.1 |
| praetorio prope contionabundus agere. stimulabat et tempus | |
| propinquum comitiorum, ne in nouos consules bellum | |
| differretur, et occasio in se unum uertendae gloriae, dum | |
| aeger collega erat. itaque nequiquam dissentiente Cornelio | 7.1 |
| parari ad propinquum certamen milites iubet. | |
| Hannibal cum quid optimum foret hosti cerneret, uix | |
| ullam spem habebat temere atque improuide quicquam con- | |
| sules acturos; cum alterius ingenium, fama prius, deinde | 8.1 |
| re cognitum, percitum ac ferox sciret esse ferociusque factum | |
| prospero cum praedatoribus suis certamine crederet, adesse | |
| gerendae rei fortunam haud diffidebat. cuius ne quod prae- | 9.1 |
| termitteret tempus, sollicitus intentusque erat, dum tiro | |
| hostium miles esset, dum meliorem ex ducibus inutilem | |
| uolnus faceret, dum Gallorum animi uigerent, quorum | 10.1 |
| ingentem multitudinem sciebat segnius secuturam quanto | |
| longius ab domo traherentur. cum ob haec taliaque | 11.1 |
| speraret propinquum certamen et facere, si cessaretur, cuperet | |
| speculatoresque Galli, ad ea exploranda quae uellet tutiores | |
| quia in utrisque castris militabant, paratos pugnae esse | |
| Romanos rettulissent, locum insidiis circumspectare Poenus | 5 |
| coepit. |