| Hannibalis interim | 21.55.1.1 |
| miles ignibus ante tentoria factis oleoque per manipulos, ut | |
| mollirent artus, misso et cibo per otium capto, ubi transgres- | |
| sos flumen hostes nuntiatum est, alacer animis corporibusque | |
| arma capit atque in aciem procedit. Baliares locat ante signa | 2.1 |
| <ac> leuem armaturam, octo ferme milia hominum, dein | |
| grauiorem armis peditem, quod uirium, quod roboris erat; | |
| in cornibus circumfudit decem milia equitum et ab cornibus | |
| in utramque partem diuersos elephantos statuit. consul | 3.1 |
| effuse sequentes equites, cum ab resistentibus subito Numidis | |
| incauti exciperentur, signo receptui dato reuocatos circum- | |
| dedit peditibus. duodeuiginti milia Romani erant, socium | 4.1 |
| nominis Latini uiginti, auxilia praeterea Cenomanorum; ea | |
| sola in fide manserat Gallica gens. iis copiis concursum est. | |
| proelium a Baliaribus ortum est; quibus cum maiore | 5.1 |
| robore legiones obsisterent, diducta propere in cornua leuis | |
| armatura est, quae res effecit ut equitatus Romanus extemplo | |
| urgeretur. nam cum uix iam per se resisterent decem mili- | 6.1 |
| bus equitum quattuor milia et fessi integris plerisque, obruti | |
| sunt insuper uelut nube iaculorum a Baliaribus coniecta. | |
| ad hoc elephanti eminentes ab extremis cornibus, equis | 7.1 |
| maxime non uisu modo sed odore insolito territis, fugam late | |
| faciebant. pedestris pugna par animis magis quam uiribus | 8.1 |
| erat, quas recentes Poenus paulo ante curatis corporibus in | |
| proelium attulerat; contra ieiuna fessaque corpora Romanis | |
| et rigentia gelu torpebant. restitissent tamen animis, si | |
| cum pedite solum foret pugnatum; sed et Baliares pulso | 9.1 |
| equite iaculabantur in latera et elephanti iam in mediam | |
| peditum aciem sese tulerant et Mago Numidaeque, simul | |
| latebras eorum improuida praeterlata acies est, exorti ab tergo | |
| ingentem tumultum ac terrorem fecere. tamen in tot cir- | 10.1 |
| cumstantibus malis mansit aliquamdiu immota acies, maxime | |
| praeter spem omnium aduersus elephantos. eos uelites ad | 11.1 |
| id ipsum locati uerutis coniectis et auertere et insecuti | |
| auersos sub caudis, qua maxime molli cute uolnera accipiunt, | |
| fodiebant. |