| trepidantesque et prope iam in suos conster- | 21.56.1.1 |
| natos e media acie in extremam ad sinistrum cornu aduersus | |
| Gallos auxiliares agi iussit Hannibal. | |
| ibi extemplo haud dubiam fecere fugam; nouus quoque | |
| terror additus Romanis ut fusa auxilia sua uiderunt. itaque | 2.1 |
| cum iam in orbem pugnarent, decem milia ferme hominum— | |
| cum alia euadere nequissent—media Afrorum acie quae | |
| Gallicis auxiliis firmata erat, cum ingenti caede hostium | |
| perrupere et, cum neque in castra reditus esset flumine | 3.1 |
| interclusus neque prae imbri satis decernere possent qua suis | |
| opem ferrent, Placentiam recto itinere perrexere. plures | 4.1 |
| deinde in omnes partes eruptiones factae; et qui flumen | |
| petiere, aut gurgitibus absumpti sunt aut inter cunctationem | |
| ingrediendi ab hostibus oppressi. qui passim per agros fuga | 5.1 |
| sparsi erant uestigia cedentis sequentes agminis Placentiam | |
| contendere; aliis timor hostium audaciam ingrediendi flu- | |
| men fecit, transgressique in castra peruenerunt. imber | 6.1 |
| niue mixtus et intoleranda uis frigoris et homines multos et | |
| iumenta et elephantos prope omnes absumpsit. finis inse- | 7.1 |
| quendi hostis Poenis flumen Trebia fuit, et ita torpentes gelu | |
| in castra rediere ut uix laetitiam uictoriae sentirent. itaque | 8.1 |
| nocte insequenti, cum praesidium castrorum et quod reli- | |
| quum <ex fuga semermium> ex magna parte militum erat | |
| ratibus Trebiam traicerent, aut nihil sensere obstrepente | 9.1 |
| pluuia aut, quia iam moueri nequibant prae lassitudine ac | |
| uolneribus, sentire sese dissimularunt, quietisque Poenis | |
| tacito agmine ab Scipione consule exercitus Placentiam est | |
| perductus, inde Pado traiectus Cremonam, ne duorum exer- | 5 |
| cituum hibernis una colonia premeretur. |