| Romam tantus terror ex hac clade perlatus est ut iam ad | 21.57.1.1 |
| urbem Romanam crederent infestis signis hostem uenturum | |
| nec quicquam spei aut auxilii esse quo portis moenibusque | |
| uim arcerent: uno consule ad Ticinum uicto, altero ex Sicilia | 2.1 |
| reuocato, duobus consulibus, duobus consularibus exerciti- | |
| bus uictis quos alios duces, quas alias legiones esse quae | |
| arcessantur? ita territis Sempronius consul aduenit, ingenti | 3.1 |
| periculo per effusos passim ad praedandum hostium equites | |
| audacia magis quam consilio aut spe fallendi resistendiue, si | |
| non falleret, transgressus. is, quod unum maxime in prae- | 4.1 |
| sentia desiderabatur, comitiis consularibus habitis in hiberna | |
| rediit. creati consules Cn. Seruilius et C. Flaminius. | |
| ceterum ne hiberna quidem Romanis quieta erant uaganti- | 5.1 |
| bus passim Numidis equitibus et, <ut> quaeque his impeditiora | |
| erant, Celtiberis Lusitanisque. omnes igitur undique clausi | |
| commeatus erant, nisi quos Pado naues subueherent. em- | 6.1 |
| porium prope Placentiam fuit et opere magno munitum et | |
| ualido firmatum praesidio. eius castelli oppugnandi spe | |
| cum equitibus ac leui armatura profectus Hannibal, cum | |
| plurimum in celando incepto ad effectum spei habuisset, | 5 |
| nocte adortus non fefellit uigiles. tantus repente clamor est | 7.1 |
| sublatus ut Placentiae quoque audiretur. itaque sub lucem | |
| cum equitatu consul aderat iussis quadrato agmine legionibus | |
| sequi. equestre interim proelium commissum; in quo, quia | 8.1 |
| saucius Hannibal pugna excessit, pauore hostibus iniecto | |
| defensum egregie praesidium est. paucorum inde dierum | 9.1 |
| quiete sumpta et uixdum satis percurato uolnere, ad Uictumu- | |
| las oppugnandas ire pergit. id emporium Romanis Gallico | 10.1 |
| bello fuerat; munitum inde locum frequentauerant accolae | |
| mixti undique ex finitimis populis, et tum terror populationum | |
| eo plerosque ex agris compulerat. huius generis multitudo | 11.1 |
| fama impigre defensi ad Placentiam praesidii accensa armis | |
| arreptis obuiam Hannibali procedit. magis agmina quam | 12.1 |
| acies in uia concurrerunt, et cum ex altera parte nihil praeter | |
| inconditam turbam esset, in altera et dux militi et duci miles | |
| fidens, ad triginta quinque milia hominum a paucis fusa. | |
| postero die deditione facta praesidium intra moenia accepere; | 13.1 |
| iussique arma tradere cum dicto paruissent, signum repente | |
| uictoribus datur, ut tamquam ui captam urbem diriperent; | |
| neque ulla, quae in tali re memorabilis scribentibus uideri | 14.1 |
| solet, praetermissa clades est; adeo omne libidinis crudeli- | |
| tatisque et inhumanae superbiae editum in miseros exem- | |
| plum est. hae fuere hibernae expeditiones Hannibalis. |