| haud longi inde temporis, dum intolerabilia frigora erant, | 21.58.1.1 |
| quies militi data est; et ad prima ac dubia signa ueris pro- | 2.1 |
| fectus ex hibernis in Etruriam ducit, eam quoque gentem, | |
| sicut Gallos Liguresque, aut ui aut uoluntate adiuncturus. | |
| transeuntem Appenninum adeo atrox adorta tempestas est, | 3.1 |
| ut Alpium prope foeditatem superauerit. uento mixtus imber | |
| cum ferretur in ipsa ora, primo, quia aut arma omittenda | |
| erant aut contra enitentes uertice intorti adfligebantur, consti- | |
| tere; dein, cum iam spiritum includeret nec reciprocare ani- | 4.1 |
| mam sineret, auersi a uento parumper consedere. tum uero | 5.1 |
| ingenti sono caelum strepere et inter horrendos fragores mi- | |
| care ignes; capti auribus et oculis metu omnes torpere; | |
| tandem effuso imbre, cum eo magis accensa uis uenti esset, | 6.1 |
| ipso illo quo deprensi erant loco castra ponere necessarium | |
| uisum est. id uero laboris uelut de integro initium fuit; | 7.1 |
| nam nec explicare quicquam nec statuere poterant nec quod | |
| statutum esset manebat omnia perscindente uento et rapiente. | |
| et mox aqua leuata uento cum super gelida montium iuga | 8.1 |
| concreta esset, tantum niuosae grandinis deiecit ut omnibus | |
| omissis procumberent homines tegminibus suis magis obruti | |
| quam tecti; tantaque uis frigoris insecuta est ut ex illa mi- | 9.1 |
| serabili hominum iumentorumque strage cum se quisque | |
| attollere ac leuare uellet, diu nequiret, quia torpentibus rigore | |
| neruis uix flectere artus poterant. deinde, ut tandem agi- | 10.1 |
| tando sese mouere ac recipere animos et raris locis ignis fieri | |
| est coeptus, ad alienam opem quisque inops tendere. biduum | 11.1 |
| eo loco uelut obsessi mansere; multi homines, multa iumenta, | |
| elephanti quoque ex iis qui proelio ad Trebiam facto super- | |
| fuerant septem absumpti. |