| degressus Appennino retro ad Placentiam castra mouit | 21.59.1.1 |
| et ad decem milia progressus consedit. postero die duode- | |
| cim milia peditum, quinque equitum aduersus hostem ducit; | |
| nec Sempronius consul—iam enim redierat ab Roma—de- | 2.1 |
| tractauit certamen. atque eo die tria milia passuum inter bina | |
| castra fuere; postero die ingentibus animis uario euentu | 3.1 |
| pugnatum est. primo concursu adeo res Romana superior | |
| fuit ut non acie uincerent solum sed pulsos hostes in castra | |
| persequerentur, mox castra quoque oppugnarent. Hannibal | 4.1 |
| paucis propugnatoribus in uallo portisque positis, ceteros | |
| confertos in media castra recepit intentosque signum ad | |
| erumpendum exspectare iubet. iam nona ferme diei hora | 5.1 |
| erat, cum Romanus nequiquam fatigato milite, postquam | |
| nulla spes erat potiundi castris, signum receptui dedit. | |
| quod ubi Hannibal accepit laxatamque pugnam et reces- | 6.1 |
| sum a castris uidit, extemplo equitibus dextra laeuaque | |
| emissis in hostem ipse cum peditum robore mediis castris | |
| erupit. pugna raro magis ulla saeua aut utriusque partis | 7.1 |
| pernicie clarior fuisset, si extendi eam dies in longum spatium | |
| siuisset; nox accensum ingentibus animis proelium diremit. | 8.1 |
| itaque acrior concursus fuit quam caedes et, sicut aequata | |
| ferme pugna erat, ita clade pari discessum est. ab neutra | |
| parte sescentis plus peditibus et dimidium eius equitum | |
| cecidit; sed maior Romanis quam pro numero iactura fuit, | 9.1 |
| quia equestris ordinis aliquot et tribuni militum quinque et | |
| praefecti sociorum tres sunt interfecti. secundum eam | 10.1 |
| pugnam Hannibal in Ligures, Sempronius Lucam con- | |
| cessit. uenienti in Ligures Hannibali per insidias inter- | |
| cepti duo quaestores Romani, C. Fuluius et L. Lucretius, | |
| cum duobus tribunis militum et quinque equestris ordinis, | 5 |
| senatorum ferme liberis, quo magis ratam fore cum iis pacem | |
| societatemque crederet, traduntur. |