| dum haec in Italia geruntur, Cn. Cornelius Scipio in | 21.60.1.1 |
| Hispaniam cum classe et exercitu missus, cum ab ostio | 2.1 |
| Rhodani profectus Pyrenaeosque montes circumuectus | |
| Emporias appulisset classem, exposito ibi exercitu orsus a | 3.1 |
| Laeetanis omnem oram usque ad Hiberum flumen partim | |
| renouandis societatibus partim nouis instituendis Romanae | |
| dicionis fecit. inde conciliata clementiae fama non ad | 4.1 |
| maritimos modo populos sed in mediterraneis quoque ac | |
| montanis ad ferociores iam gentes ualuit; nec pax modo | |
| apud eos sed societas etiam armorum parta est, ualidaeque | |
| aliquot auxiliorum cohortes ex iis conscriptae sunt. Han- | 5.1 |
| nonis cis Hiberum prouincia erat; eum reliquerat Hannibal | |
| ad regionis eius praesidium. itaque priusquam alienarentur | |
| omnia obuiam eundum ratus, castris in conspectu hostium | |
| positis in aciem eduxit. nec Romano differendum certa- | 6.1 |
| men uisum, quippe qui sciret cum Hannone et Hasdrubale | |
| sibi dimicandum esse malletque aduersus singulos separatim | |
| quam aduersus duos simul rem gerere. nec magni certa- | 7.1 |
| minis ea dimicatio fuit. sex milia hostium caesa, duo capta | |
| cum praesidio castrorum; nam et castra expugnata sunt | |
| atque ipse dux cum aliquot principibus capiuntur; et Cissis, | |
| propinquum castris oppidum, expugnatur. ceterum praeda | 8.1 |
| oppidi parui pretii rerum fuit, supellex barbarica ac uilium | |
| mancipiorum; castra militem ditauere, non eius modo | 9.1 |
| exercitus qui uictus erat sed et eius qui cum Hannibale in | |
| Italia militabat, omnibus fere caris rebus, ne grauia impedi- | |
| menta ferentibus essent, citra Pyrenaeum relictis. |