priusquam certa huius cladis fama accideret, transgressus 21.61.1.1
Hiberum Hasdrubal cum octo milibus peditum, mille equi-
tum, tamquam ad primum aduentum Romanorum occur-
surus, postquam perditas res ad Cissim amissaque castra
accepit, iter ad mare conuertit. haud procul Tarracone 2.1
classicos milites naualesque socios uagos palantesque per
agros, quod ferme fit ut secundae res neglegentiam creent,
equite passim dimisso cum magna caede, maiore fuga ad
naues compellit; nec diutius circa ea loca morari ausus, ne 3.1
ab Scipione opprimeretur, trans Hiberum sese recepit. et 4.1
Scipio raptim ad famam nouorum hostium agmine acto, cum
in paucos praefectos nauium animaduertisset, praesidio
Tarracone modico relicto Emporias cum classe rediit. uix- 5.1
dum digresso eo Hasdrubal aderat et Ilergetum populo, qui
obsides Scipioni dederat, ad defectionem impulso cum
eorum ipsorum iuuentute agros fidelium Romanis sociorum
uastat; excito deinde Scipione hibernis toto cis Hiberum 6.1
rursus cedit agro. Scipio relictam ab auctore defectionis
Ilergetum gentem cum infesto exercitu inuasisset, com-
pulsis omnibus Atanagrum urbem, quae caput eius populi
erat, circumsedit, intraque dies paucos pluribus quam ante 7.1
obsidibus imperatis Ilergetes pecunia etiam multatos in ius
dicionemque recepit. inde in Ausetanos prope Hiberum, 8.1
socios et ipsos Poenorum, procedit atque urbe eorum ob-
sessa Lacetanos auxilium finitimis ferentes nocte haud procul
iam urbe, cum intrare uellent, excepit insidiis. caesa ad 9.1
duodecim milia; exuti prope omnes armis domos passim
palantes per agros diffugere; nec obsessos alia ulla res quam
iniqua oppugnantibus hiemps tutabatur. triginta dies ob- 10.1
sidio fuit, per quos raro unquam nix minus quattuor pedes
alta iacuit adeoque pluteos ac uineas Romanorum operuerat
ut ea sola ignibus aliquotiens coniectis ab hoste etiam tuta-
mentum fuerit. postremo cum Amusicus princeps eorum 11.1
ad Hasdrubalem profugisset, uiginti argenti talentis pacti
deduntur. Tarraconem in hiberna reditum est.