| Romae aut circa urbem multa ea hieme prodigia facta aut, | 21.62.1.1 |
| quod euenire solet motis semel in religionem animis, multa | |
| nuntiata et temere credita sunt, in quis ingenuum infantem | 2.1 |
| semenstrem in foro holitorio triumphum clamasse, et <in> foro | 3.1 |
| boario bouem in tertiam contignationem sua sponte escendisse | |
| atque inde tumultu habitatorum territum sese deiecisse, et | 4.1 |
| nauium speciem de caelo adfulsisse, et aedem Spei, quae est | |
| in foro holitorio, fulmine ictam, et Lanuui hastam se com- | |
| mouisse et coruum in aedem Iunonis deuolasse atque in ipso | |
| puluinari consedisse, et in agro Amiternino multis locis | 5.1 |
| hominum specie procul candida ueste uisos nec cum ullo | |
| congressos, et in Piceno lapidibus pluuisse, et Caere sortes | |
| extenuatas, et in Gallia lupum uigili gladium ex uagina rap- | |
| tum abstulisse. ob cetera prodigia libros adire decemuiri | 6.1 |
| iussi; quod autem lapidibus pluuisset in Piceno, nouendiale | |
| sacrum edictum; et subinde aliis procurandis prope tota | |
| ciuitas operata fuit. iam primum omnium urbs lustrata est | 7.1 |
| hostiaeque maiores quibus editum est dis caesae, et donum | 8.1 |
| ex auri pondo quadraginta Lanuuium Iunoni portatum est | |
| et signum aeneum matronae Iunoni in Auentino dedi- | |
| cauerunt, et lectisternium Caere, ubi sortes attenuatae erant, | |
| imperatum, et supplicatio Fortunae in Algido; Romae quoque | 9.1 |
| et lectisternium Iuuentati et supplicatio ad aedem Herculis | |
| nominatim, deinde uniuerso populo circa omnia puluinaria | |
| indicta, et Genio maiores hostiae caesae quinque, et C. | 10.1 |
| Atilius Serranus praetor uota suscipere iussus, si in decem | |
| annos res publica eodem stetisset statu. haec procurata | 11.1 |
| uotaque ex libris Sibyllinis magna ex parte leuauerant re- | |
| ligione animos. |