| consulum designatorum alter Flaminius, cui eae legiones | 21.63.1.1 |
| quae Placentiae hibernabant sorte euenerant, edictum et | |
| litteras ad consulem misit ut is exercitus idibus Martiis Ari- | |
| mini adesset in castris. hic in prouincia consulatum inire | 2.1 |
| consilium erat memori ueterum certaminum cum patribus, | |
| quae tribunus plebis et quae postea consul prius de consulatu | |
| qui abrogabatur, dein de triumpho habuerat, inuisus etiam | 3.1 |
| patribus ob nouam legem, quam Q. Claudius tribunus plebis | |
| aduersus senatum atque uno patrum adiuuante C. Flaminio | |
| tulerat, ne quis senator cuiue senator pater fuisset maritimam | |
| nauem, quae plus quam trecentarum amphorarum esset, | 5 |
| haberet. id satis habitum ad fructus ex agris uectandos; | 4.1 |
| quaestus omnis patribus indecorus uisus. res per summam | |
| contentionem acta inuidiam apud nobilitatem suasori legis | |
| Flaminio, fauorem apud plebem alterumque inde consulatum | |
| peperit. ob haec ratus auspiciis ementiendis Latinarumque | 5.1 |
| feriarum mora et consularibus aliis impedimentis retenturos | |
| se in urbe, simulato itinere priuatus clam in prouinciam abiit. | |
| ea res ubi palam facta est, nouam insuper iram infestis iam | 6.1 |
| ante patribus mouit: non cum senatu modo sed iam cum dis | |
| immortalibus C. Flaminium bellum gerere. consulem ante | 7.1 |
| inauspicato factum reuocantibus ex ipsa acie dis atque ho- | |
| minibus non paruisse; nunc conscientia spretorum et | |
| Capitolium et sollemnem uotorum nuncupationem fugisse, | |
| ne die initi magistratus Iouis optimi maximi templum adiret, | 8.1 |
| ne senatum inuisus ipse et sibi uni inuisum uideret consuleret- | |
| que, ne Latinas indiceret Iouique Latiari sollemne sacrum | |
| in monte faceret, ne auspicato profectus in Capitolium ad | 9.1 |
| uota nuncupanda, paludatus inde cum lictoribus in pro- | |
| uinciam iret. lixae modo sine insignibus, sine lictoribus | |
| profectum clam, furtim, haud aliter quam si exsilii causa | |
| solum uertisset. magis pro maiestate uidelicet imperii | 10.1 |
| Arimini quam Romae magistratum initurum et in deuersorio | |
| hospitali quam apud penates suos praetextam sumpturum. | |
| reuocandum uniuersi retrahendumque censuerunt et cogen- | 11.1 |
| dum omnibus prius praesentem in deos hominesque fungi | |
| officiis quam ad exercitum et in prouinciam iret. in eam | 12.1 |
| legationem—legatos enim mitti placuit—Q. Terentius et | |
| M. Antistius profecti nihilo magis eum mouerunt quam | |
| priore consulatu litterae mouerant ab senatu missae. paucos | 13.1 |
| post dies magistratum iniit, immolantique ei uitulus iam ictus | |
| e manibus sacrificantium sese cum proripuisset, multos cir- | |
| cumstantes cruore respersit; fuga procul etiam maior apud | 14.1 |
| ignaros quid trepidaretur et concursatio fuit. id a plerisque | |
| in omen magni terroris acceptum. legionibus inde duabus | 15.1 |
| a Sempronio prioris anni consule, duabus a C. Atilio prae- | |
| tore acceptis Etruriam per Appennini tramites exercitus | |
| duci est coeptus. |