| iam uer appetebat cum Hannibal ex hibernis mouit, et | 22.1.1.1 |
| nequiquam ante conatus transcendere Appenninum intole- | |
| randis frigoribus et cum ingenti periculo moratus ac metu. | |
| Galli, quos praedae populationumque conciuerat spes, post- | 2.1 |
| quam pro eo ut ipsi ex alieno agro raperent agerentque, suas | |
| terras sedem belli esse premique utriusque partis exercituum | |
| hibernis uidere, uerterunt retro in Hannibalem ab Romanis | |
| odia; petitusque saepe principum insidiis, ipsorum inter se | 3.1 |
| fraude, eadem leuitate qua consenserant consensum indican- | |
| tium, seruatus erat et mutando nunc uestem nunc tegumenta | |
| capitis errore etiam sese ab insidiis munierat. ceterum hic | 4.1 |
| quoque ei timor causa fuit maturius mouendi ex hibernis. | |
| per idem tempus Cn. Seruilius consul Romae idibus | |
| Martiis magistratum iniit. ibi cum de re publica rettulisset, | 5.1 |
| redintegrata in C. Flaminium inuidia est: duos se consules | |
| creasse, unum habere; quod enim illi iustum imperium, | |
| quod auspicium esse? magistratus id a domo, publicis | 6.1 |
| priuatisque penatibus, Latinis feriis actis, sacrificio in monte | |
| perfecto, uotis rite in Capitolio nuncupatis, secum ferre; nec | 7.1 |
| priuatum auspicia sequi nec sine auspiciis profectum in | |
| externo ea solo noua atque integra concipere posse. auge- | 8.1 |
| bant metum prodigia ex pluribus simul locis nuntiata: in | |
| Sicilia militibus aliquot spicula, in Sardinia autem in muro | |
| circumeunti uigilias equiti scipionem quem manu tenuerit | |
| arsisse et litora crebris ignibus fulsisse et scuta duo sanguine | 5 |
| sudasse, et milites quosdam ictos fulminibus et solis orbem | 9.1 |
| minui uisum, et Praeneste ardentes lapides caelo cecidisse, et | |
| Arpis parmas in caelo uisas pugnantemque cum luna solem, | |
| et Capenae duas interdiu lunas ortas, et aquas Caeretes | 10.1 |
| sanguine mixtas fluxisse fontemque ipsum Herculis cruentis | |
| manasse respersum maculis, et in Antiati metentibus cruentas | |
| in corbem spicas cecidisse, et Faleriis caelum findi uelut | 11.1 |
| magno hiatu uisum quaque patuerit ingens lumen effulsisse; | |
| sortes sua sponte attenuatas unamque excidisse ita scriptam: | |
| 'Mauors telum suum concutit', et per idem tempus Romae | 12.1 |
| signum Martis Appia uia ac simulacra luporum sudasse, et | |
| Capuae speciem caeli ardentis fuisse lunaeque inter imbrem | |
| cadentis. inde minoribus etiam dictu prodigiis fides habita: | 13.1 |
| capras lanatas quibusdam factas, et gallinam in marem, gallum | |
| in feminam sese uertisse. his, sicut erant nuntiata, expositis | 14.1 |
| auctoribusque in curiam introductis consul de religione patres | |
| consuluit. decretum ut ea prodigia partim maioribus hostiis, | 15.1 |
| partim lactentibus procurarentur et uti supplicatio per triduum | |
| ad omnia puluinaria haberetur; cetera, cum decemuiri libros | 16.1 |
| inspexissent, ut ita fierent quemadmodum cordi esse <di sibi> | |
| diuinis carminibus praefarentur. decemuirorum monitu | 17.1 |
| decretum est Ioui primum donum fulmen aureum pondo | |
| quinquaginta fieret, Iunoni Mineruaeque ex argento dona | |
| darentur et Iunoni reginae in Auentino Iunonique Sospitae | |
| Lanuui maioribus hostiis sacrificaretur, matronaeque pecunia | 18.1 |
| conlata quantum conferre cuique commodum esset donum | |
| Iunoni reginae in Auentinum ferrent lectisterniumque fieret, | |
| et ut libertinae et ipsae unde Feroniae donum daretur | |
| pecuniam pro facultatibus suis conferrent. haec ubi facta, | 19.1 |
| decemuiri Ardeae in foro maioribus hostiis sacrificarunt. | |
| postremo Decembri iam mense ad aedem Saturni Romae | |
| immolatum est, lectisterniumque imperatum—et eum lectum | |
| senatores strauerunt—et conuiuium publicum, ac per urbem | 20.1 |
| Saturnalia diem ac noctem clamata, populusque eum diem | |
| festum habere ac seruare in perpetuum iussus. |