| multis hominibus iumentisque foede amissis cum tandem | 22.3.1.1 |
| e paludibus emersisset, ubi primum in sicco potuit, castra | |
| locat, certumque per praemissos exploratores habuit exer- | |
| citum Romanum circa Arreti moenia esse. consulis deinde | 2.1 |
| consilia atque animum et situm regionum itineraque et copias | |
| ad commeatus expediendos et cetera quae cognosse in rem | |
| erat summa omnia cum cura inquirendo exsequebatur. | |
| regio erat in primis Italiae fertilis, Etrusci campi, qui Fae- | 3.1 |
| sulas inter Arretiumque iacent, frumenti ac pecoris et omnium | |
| copia rerum opulenti; consul ferox ab consulatu priore et | 4.1 |
| non modo legum aut patrum maiestatis sed ne deorum qui- | |
| dem satis metuens; hanc insitam ingenio eius temeritatem | |
| fortuna prospero ciuilibus bellicisque rebus successu aluerat. | |
| itaque satis apparebat nec deos nec homines consulentem | 5.1 |
| ferociter omnia ac praepropere acturum; quoque pronior | |
| esset in uitia sua, agitare eum atque inritare Poenus parat, | |
| et laeua relicto hoste Faesulas praeteriens medio Etruriae | 6.1 |
| agro praedatum profectus, quantam maximam uastitatem | |
| potest caedibus incendiisque consuli procul ostendit. Fla- | 7.1 |
| minius, qui ne quieto quidem hoste ipse quieturus erat, tum | |
| uero, postquam res sociorum ante oculos prope suos ferri | |
| agique uidit, suum id dedecus ratus per mediam iam Italiam | |
| uagari Poenum atque obsistente nullo ad ipsa Romana | 5 |
| moenia ire oppugnanda, ceteris omnibus in consilio salutaria | 8.1 |
| magis quam speciosa suadentibus: collegam exspectandum, | |
| ut coniunctis exercitibus communi animo consilioque rem | |
| gererent, interim equitatu auxiliisque leuium armorum ab | 9.1 |
| effusa praedandi licentia hostem cohibendum,—iratus se ex | |
| consilio proripuit, signumque simul itineris pugnaeque cum | |
| <iussisset pronuntiari> 'immo Arreti ante moenia sedeamus' | 10.1 |
| inquit, 'hic enim patria et penates sunt. Hannibal emissus | |
| e manibus perpopuletur Italiam uastandoque et urendo omnia | |
| ad Romana moenia perueniat, nec ante nos hinc mouerimus | |
| quam, sicut olim Camillum ab Ueiis, C. Flaminium ab Ar- | 5 |
| retio patres acciuerint'. haec simul increpans cum ocius | 11.1 |
| signa conuelli iuberet et ipse in equum insiluisset, equus | |
| repente corruit consulemque lapsum super caput effudit. | |
| territis omnibus qui circa erant uelut foedo omine incipiendae | 12.1 |
| rei, insuper nuntiatur signum omni ui moliente signifero con- | |
| uelli nequire. conuersus ad nuntium 'num litteras quo- | 13.1 |
| que' inquit 'ab senatu adfers quae me rem gerere uetant? | |
| abi, nuntia, effodiant signum, si ad conuellendum manus | |
| prae metu obtorpuerit'. incedere inde agmen coepit pri- | 14.1 |
| moribus, superquam quod dissenserant ab consilio, territis | |
| etiam duplici prodigio, milite in uolgus laeto ferocia ducis, | |
| cum spem magis ipsam quam causam spei intueretur. |