Hannibal quod agri est inter Cortonam urbem Trasumen- 22.4.1.1
numque lacum omni clade belli peruastat, quo magis iram
hosti ad uindicandas sociorum iniurias acuat; et iam perue- 2.1
nerant ad loca nata insidiis, ubi maxime montes Cortonenses
in Trasumennum sidunt. uia tantum interest perangusta,
uelut ad <id> ipsum de industria relicto spatio; deinde paulo
latior patescit campus; inde colles adsurgunt. ibi castra in 3.1
aperto locat, ubi ipse cum Afris modo Hispanisque consi-
deret; Baliares ceteramque leuem armaturam post montes
circumducit; equites ad ipsas fauces saltus tumulis apte te-
gentibus locat, ut, ubi intrassent Romani, obiecto equitatu 5
clausa omnia lacu ac montibus essent.
Flaminius cum pridie solis occasu ad lacum peruenisset, 4.1
inexplorato postero die uixdum satis certa luce angustiis
superatis, postquam in patentiorem campum pandi agmen
coepit, id tantum hostium quod ex aduerso erat conspexit:
ab tergo ac super caput deceptae insidiae. Poenus ubi, id 5.1
quod petierat, clausum lacu ac montibus et circumfusum suis
copiis habuit hostem, signum omnibus dat simul inuadendi.
qui ubi, qua cuique proximum fuit, decucurrerunt, eo magis 6.1
Romanis subita atque improuisa res fuit, quod orta ex lacu
nebula campo quam montibus densior sederat agminaque
hostium ex pluribus collibus ipsa inter se satis conspecta
eoque magis pariter decucurrerant. Romanus clamore prius 7.1
undique orto quam satis cerneret se circumuentum esse
sensit, et ante in frontem lateraque pugnari coeptum est
quam satis instrueretur acies aut expediri arma stringique
gladii possent. 5