| consul perculsis omnibus ipse satis ut in re | 22.5.1.1 |
| trepida impauidus, turbatos ordines, uertente se quoque ad | |
| dissonos clamores, instruit ut tempus locusque patitur, et | |
| quacumque adire audirique potest, adhortatur ac stare ac | |
| pugnare iubet: nec enim inde uotis aut imploratione deum | 2.1 |
| sed ui ac uirtute euadendum esse; per medias acies ferro | |
| uiam fieri et quo timoris minus sit, eo minus ferme periculi | |
| esse. ceterum prae strepitu ac tumultu nec consilium nec | 3.1 |
| imperium accipi poterat, tantumque aberat ut sua signa atque | |
| ordines et locum noscerent, ut uix ad arma capienda aptan- | |
| daque pugnae competeret animus, opprimerenturque quidam | |
| onerati magis iis quam tecti. et erat in tanta caligine | 5 |
| maior usus aurium quam oculorum. ad gemitus uolnerum | 4.1 |
| ictusque corporum aut armorum et mixtos strepentium | |
| pauentiumque clamores circumferebant ora oculosque. alii | 5.1 |
| fugientes pugnantium globo inlati haerebant; alios redeun- | |
| tes in pugnam auertebat fugientium agmen. deinde, ubi in | 6.1 |
| omnes partes nequiquam impetus capti et ab lateribus montes | |
| ac lacus, a fronte et ab tergo hostium acies claudebat ap- | |
| paruitque nullam nisi in dextera ferroque salutis spem esse, | |
| tum sibi quisque dux adhortatorque factus ad rem gerendam, | 5 |
| et noua de integro exorta pugna est, non illa ordinata per | 7.1 |
| principes hastatosque ac triarios nec ut pro signis antesignani, | |
| post signa alia pugnaret acies nec ut in sua legione miles | |
| aut cohorte aut manipulo esset; fors conglobat et animus | 8.1 |
| suus cuique ante aut post pugnandi ordinem dabat tantusque | |
| fuit ardor animorum, adeo intentus pugnae animus, ut eum | |
| motum terrae qui multarum urbium Italiae magnas partes | |
| prostrauit auertitque cursu rapidos amnes, mare fluminibus | 5 |
| inuexit, montes lapsu ingenti proruit, nemo pugnantium | |
| senserit. |