tres ferme horas pugnatum est et ubique atrociter; circa 22.6.1.1
consulem tamen acrior infestiorque pugna est. eum et 2.1
robora uirorum sequebantur et ipse, quacumque in parte
premi ac laborare senserat suos, impigre ferebat opem, in-
signemque armis et hostes summa ui petebant et tuebantur
ciues, donec Insuber eques—Ducario nomen erat—facie quo- 3.1
que noscitans consulem, '<en>' inquit 'hic est' popularibus
suis, 'qui legiones nostras cecidit agrosque et urbem est de-
populatus; iam ego hanc uictimam manibus peremptorum
foede ciuium dabo'. subditisque calcaribus equo per con- 4.1
fertissimam hostium turbam impetum facit obtruncatoque
prius armigero, qui se infesto uenienti obuiam obiecerat, con-
sulem lancea transfixit; spoliare cupientem triarii obiectis
scutis arcuere. magnae partis fuga inde primum coepit; et 5.1
iam nec lacus nec montes pauori obstabant; per omnia arta
praeruptaque uelut caeci euadunt, armaque et uiri super alium
alii praecipitantur. pars magna, ubi locus fugae deest, per 6.1
prima uada paludis in aquam progressi, quoad capitibus
[umeris] exstare possunt, sese immergunt; fuere quos
inconsultus pauor nando etiam capessere fugam impulerit;
quae ubi immensa ac sine spe erat, aut deficientibus animis 7.1
hauriebantur gurgitibus aut nequiquam fessi uada retro aeger-
rime repetebant atque ibi ab ingressis aquam hostium equiti-
bus passim trucidabantur. sex milia ferme primi agminis 8.1
per aduersos hostes eruptione impigre facta, ignari omnium
quae post se agerentur, ex saltu euasere et, cum in tumulo
quodam constitissent, clamorem modo ac sonum armorum
audientes, quae fortuna pugnae esset neque scire nec perspi- 5
cere prae caligine poterant. inclinata denique re, cum in- 9.1
calescente sole dispulsa nebula aperuisset diem, tum liquida
iam luce montes campique perditas res stratamque ostendere
foede Romanam aciem. itaque ne in conspectos procul im- 10.1
mitteretur eques, sublatis raptim signis quam citatissimo
poterant agmine sese abripuerunt. postero die cum super 11.1
cetera extrema fames etiam instaret, fidem dante Maharbale,
qui cum omnibus equestribus copiis nocte consecutus erat, si
arma tradidissent, abire cum singulis uestimentis passurum,
sese dediderunt; quae Punica religione seruata fides ab Han- 12.1
nibale est atque in uincula omnes coniecti.