| haec est nobilis ad Trasumennum pugna atque inter | 22.7.1.1 |
| paucas memorata populi Romani clades. quindecim milia | 2.1 |
| Romanorum in acie caesa sunt; decem milia sparsa fuga per | |
| omnem Etruriam auersis itineribus urbem petiere; duo milia | 3.1 |
| quingenti hostium in acie, multi postea [utrimque] ex uolne- | |
| ribus periere. multiplex caedes utrimque facta traditur ab | |
| aliis; ego praeterquam quod nihil auctum ex uano uelim, quo | 4.1 |
| nimis inclinant ferme scribentium animi, Fabium, aequalem | |
| temporibus huiusce belli, potissimum auctorem habui. | |
| Hannibal captiuorum qui Latini nominis essent sine pretio | 5.1 |
| dimissis, Romanis in uincula datis, segregata ex hostium | |
| coaceruatorum cumulis corpora suorum cum sepeliri iussisset, | |
| Flamini quoque corpus funeris causa magna cum cura in- | |
| quisitum non inuenit. | 5 |
| Romae ad primum nuntium cladis eius cum ingenti terrore | 6.1 |
| ac tumultu concursus in forum populi est factus. matronae | 7.1 |
| uagae per uias, quae repens clades allata quaeue fortuna | |
| exercitus esset, obuios percontantur; et cum frequentis con- | |
| tionis modo turba in comitium et curiam uersa magistratus | |
| uocaret, tandem haud multo ante solis occasum M. Pompo- | 8.1 |
| nius praetor 'pugna' inquit 'magna uicti sumus'. et quam- | |
| quam nihil certius ex eo auditum est, tamen alius ab alio | |
| impleti rumoribus domos referunt: consulem cum magna | 9.1 |
| parte copiarum caesum; superesse paucos aut fuga passim per | |
| Etruriam sparsos aut captos ab hoste. quot casus exercitus | 10.1 |
| uicti fuerant, tot in curas distracti animi eorum erant quo- | |
| rum propinqui sub C. Flaminio consule meruerant, ignoran- | |
| tium quae cuiusque suorum fortuna esset; nec quisquam satis | |
| certum habet quid aut speret aut timeat. postero ac deinceps | 11.1 |
| aliquot diebus ad portas maior prope mulierum quam uirorum | |
| multitudo stetit, aut suorum aliquem aut nuntios de iis op- | |
| periens; circumfundebanturque obuiis sciscitantes neque | |
| auelli, utique ab notis, priusquam ordine omnia inquisissent, | 5 |
| poterant. inde uarios uoltus digredientium ab nuntiis cer- | 12.1 |
| neres, ut cuique laeta aut tristia nuntiabantur, gratulantesque | |
| aut consolantes redeuntibus domos circumfusos. feminarum | |
| praecipue et gaudia insignia erant et luctus. unam in ipsa | 13.1 |
| porta sospiti filio repente oblatam in complexu eius exspi- | |
| rasse ferunt; alteram, cui mors filii falso nuntiata erat, maes- | |
| tam sedentem domi, ad primum conspectum redeuntis filii | |
| gaudio nimio exanimatam. senatum praetores per dies | 14.1 |
| aliquot ab orto usque ad occidentem solem in curia retinent, | |
| consultantes quonam duce aut quibus copiis resisti uictoribus | |
| Poenis posset. |