| priusquam satis certa consilia essent, repens alia nun- | 22.8.1.1 |
| tiatur clades, quattuor milia equitum cum C. Centenio pro- | |
| praetore missa ad collegam ab Seruilio consule in Umbria, | |
| quo post pugnam ad Trasumennum auditam auerterant iter, | |
| ab Hannibale circumuenta. eius rei fama uarie homines | 2.1 |
| adfecit. pars occupatis maiore aegritudine animis leuem | |
| ex comparatione priorum ducere recentem equitum iactu- | |
| ram; pars non id quod acciderat per se aestimare sed, ut in | 3.1 |
| adfecto corpore quamuis leuis causa magis quam <in> ualido | |
| grauior sentiretur, ita tum aegrae et adfectae ciuitati quod- | 4.1 |
| cumque aduersi inciderit, non rerum magnitudine sed uiribus | |
| extenuatis, quae nihil quod adgrauaret pati possent, aesti- | |
| mandum esse. itaque ad remedium iam diu neque deside- | 5.1 |
| ratum nec adhibitum, dictatorem dicendum, ciuitas confugit; | |
| et quia et consul aberat, a quo uno dici posse uidebatur, nec | |
| per occupatam armis Punicis Italiam facile erat aut nuntium | |
| aut litteras mitti [nec dictatorem populus creare poterat], quod | 6.1 |
| nunquam ante eam diem factum erat, dictatorem populus | |
| creauit Q. Fabium Maximum et magistrum equitum M. Minu- | |
| cium Rufum; iisque negotium ab senatu datum, ut muros tur- | 7.1 |
| resque urbis firmarent et praesidia disponerent, quibus locis | |
| uideretur, pontesque rescinderent fluminum: pro urbe dimi- | |
| candum esse ac penatibus quando Italiam tueri nequissent. |