| his senatus consultis perfectis, L. Cornelius Lentulus | 22.10.1.1 |
| pontifex maximus consulente collegium praetore omnium | |
| primum populum consulendum de uere sacro censet: iniussu | |
| populi uoueri non posse. rogatus in haec uerba populus: | 2.1 |
| 'uelitis iubeatisne haec sic fieri? si res publica populi Ro- | |
| mani Quiritium ad quinquennium proximum, sicut uelim | |
| <uou>eamque, salua seruata erit hisce duellis, quod duellum | |
| populo Romano cum Carthaginiensi est quaeque duella cum | 5 |
| Gallis sunt qui cis Alpes sunt, tum donum duit populus | 3.1 |
| Romanus Quiritium quod uer attulerit ex suillo ouillo capri- | |
| no bouillo grege quaeque profana erunt Ioui fieri, ex qua | |
| die senatus populusque iusserit. qui faciet, quando uolet | 4.1 |
| quaque lege uolet facito; quo modo faxit probe factum | |
| esto. si id moritur quod fieri oportebit, profanum esto, | 5.1 |
| neque scelus esto. si quis rumpet occidetue insciens, ne | |
| fraus esto. si quis clepsit, ne populo scelus esto neue cui | |
| cleptum erit. si atro die faxit insciens, probe factum esto. | 6.1 |
| si nocte siue luce, si seruus siue liber faxit, probe factum | |
| esto. si antidea senatus populusque iusserit fieri ac faxitur, | |
| eo populus solutus liber esto.' eiusdem rei causa ludi | 7.1 |
| magni uoti aeris trecentis triginta tribus milibus, <trecentis | |
| triginta tribus> triente, praeterea bubus Ioui trecentis, multis | |
| aliis diuis bubus albis atque ceteris hostiis. uotis rite nun- | 8.1 |
| cupatis supplicatio edicta; supplicatumque iere cum con- | |
| iugibus ac liberis non urbana multitudo tantum sed agrestium | |
| etiam, quos in aliqua sua fortuna publica quoque contingebat | |
| cura. tum lectisternium per triduum habitum decemuiris | 9.1 |
| sacrorum curantibus: sex puluinaria in conspectu fuerunt, | |
| Ioui ac Iunoni unum, alterum Neptuno ac Mineruae, tertium | |
| Marti ac Ueneri, quartum Apollini ac Dianae, quintum Uol- | |
| cano ac Uestae, sextum Mercurio et Cereri. tum aedes | 10.1 |
| uotae. Ueneri Erycinae aedem Q. Fabius Maximus dictator | |
| uouit, quia ita ex fatalibus libris editum erat ut is uoueret | |
| cuius maximum imperium in ciuitate esset; Menti aedem | |
| T. Otacilius praetor uouit. | 5 |