| ita rebus diuinis peractis, tum de bello reque [de] pub- | 22.11.1.1 |
| lica dictator rettulit quibus quotue legionibus uictori hosti | |
| obuiam eundum esse patres censerent. decretum ut ab | 2.1 |
| Cn. Seruilio consule exercitum acciperet; scriberet praeterea | |
| ex ciuibus sociisque quantum equitum ac peditum uidere- | |
| tur; cetera omnia ageret faceretque ut e re publica duceret. | |
| Fabius duas legiones se adiecturum ad Seruilianum exerci- | 3.1 |
| tum dixit. iis per magistrum equitum scriptis Tibur diem | |
| ad conueniendum edixit. edictoque proposito ut, quibus | 4.1 |
| oppida castellaque immunita essent, ut ii commigrarent in | |
| loca tuta, ex agris quoque demigrarent omnes regionis eius | |
| qua iturus Hannibal esset tectis prius incensis ac frugibus | |
| corruptis ne cuius rei copia esset, ipse uia Flaminia pro- | 5.1 |
| fectus obuiam consuli exercituque, cum ad Tiberim circa | |
| Ocriculum prospexisset agmen consulemque cum equitibus | |
| ad se progredientem, <substitit> uiatore misso qui consuli | |
| nuntiaret ut sine lictoribus ad dictatorem ueniret. qui cum | 6.1 |
| dicto paruisset congressusque eorum ingentem speciem dicta- | |
| turae apud ciues sociosque uetustate iam prope oblitos eius | |
| imperii fecisset, litterae ab urbe allatae sunt naues onerarias | |
| commeatum ab Ostia in Hispaniam ad exercitum portantes | 5 |
| a classe Punica circa portum Cosanum captas esse. itaque | 7.1 |
| extemplo consul Ostiam proficisci iussus nauibusque quae ad | |
| urbem Romanam aut Ostiae essent completis milite ac | |
| naualibus sociis persequi hostium classem ac litora Italiae | |
| tutari. magna uis hominum conscripta Romae erat; liber- | 8.1 |
| tini etiam, quibus liberi essent et aetas militaris, in uerba | |
| iurauerant. ex hoc urbano exercitu, qui minores quinque | 9.1 |
| et triginta annis erant, in naues impositi, alii ut urbi prae- | |
| siderent relicti. |