| dictator exercitu consulis accepto a Fuluio Flacco legato | 22.12.1.1 |
| per agrum Sabinum Tibur, quo diem ad conueniendum | |
| edixerat nouis militibus, uenit. inde Praeneste ac trans- | 2.1 |
| uersis limitibus in uiam Latinam est egressus, unde itineri- | |
| bus summa cum cura exploratis ad hostem ducit, nullo loco, | |
| nisi quantum necessitas cogeret, fortunae se commissurus. | |
| quo primum die haud procul Arpis in conspectu hostium | 3.1 |
| posuit castra, nulla mora facta quin Poenus educeret in | |
| aciem copiamque pugnandi faceret. sed ubi quieta omnia | 4.1 |
| apud hostes nec castra ullo tumultu mota uidet, increpans | |
| quidem uictos tandem illos Martios animos Romanis, de- | |
| bellatumque et concessum propalam de uirtute ac gloria | |
| esse, in castra rediit; ceterum tacita cura animum incessit | 5.1 |
| quod cum duce haudquaquam Flamini Sempronique simili | |
| futura sibi res esset ac tum demum edocti malis Romani | |
| parem Hannibali ducem quaesissent. et prudentiam qui- | 6.1 |
| dem [non uim] dictatoris extemplo timuit; constantiam | |
| hauddum expertus, agitare ac temptare animum mouendo | |
| crebro castra populandoque in oculis eius agros sociorum coe- | |
| pit, et modo citato agmine ex conspectu abibat, modo repente | 7.1 |
| in aliquo flexu uiae, si excipere degressum in aequum posset, | |
| occultus subsistebat. Fabius per loca alta agmen ducebat, | 8.1 |
| modico ab hoste interuallo ut neque omitteret eum neque | |
| congrederetur. castris, nisi quantum usus necessarii co- | |
| gerent, tenebatur miles; pabulum et ligna nec pauci pete- | |
| bant nec passim; equitum leuisque armaturae statio, com- | 9.1 |
| posita instructaque in subitos tumultus, et suo militi tuta | |
| omnia et infesta effusis hostium populatoribus praebebat; | |
| neque uniuerso periculo summa rerum committebatur et | 10.1 |
| parua momenta leuium certaminum ex tuto coeptorum, | |
| finitimo receptu, adsuefaciebant territum pristinis cladibus | |
| militem minus iam tandem aut uirtutis aut fortunae paeni- | |
| tere suae. sed non Hannibalem magis infestum tam sanis | 11.1 |
| consiliis habebat quam magistrum equitum, qui nihil aliud | |
| quam quod impar erat imperio morae ad rem publicam | |
| praecipitandam habebat. ferox rapidusque consiliis ac | |
| lingua immodicus, primo inter paucos, dein propalam in | 12.1 |
| uolgus, pro cunctatore segnem, pro cauto timidum, adfingens | |
| uicina uirtutibus uitia, compellabat, premendoque superio- | |
| rem, quae pessima ars nimis prosperis multorum successibus | |
| creuit, sese extollebat. | 5 |