| ut uero, <post>quam ad Uolturnum flumen castra sunt | 22.14.1.1 |
| posita, exurebatur amoenissimus Italiae ager uillaeque passim | |
| incendiis fumabant, per iuga Massici montis Fabio ducente, | |
| tum prope de integro seditio [ac de seditione] accensa; | |
| †quidam fuerant† enim per paucos dies, quia, cum celerius | 2.1 |
| solito ductum agmen esset, festinari ad prohibendam popu- | |
| lationibus Campaniam crediderant. ut uero in extrema iuga | 3.1 |
| Massici montis uentum est <et> hostes sub oculis erant Falerni | |
| agri colonorumque Sinuessae tecta urentes, nec ulla erat | |
| mentio pugnae, 'spectatum huc' inquit Minucius, 'ad rem | 4.1 |
| fruendam oculis, sociorum caedes et incendia uenimus? nec, | |
| si nullius alterius nos ne ciuium quidem horum pudet, quos | |
| Sinuessam colonos patres nostri miserunt, ut ab Samnite | |
| hoste tuta haec ora esset, quam nunc non uicinus Samnis | 5.1 |
| urit sed Poenus aduena, ab extremis orbis terrarum terminis | |
| nostra cunctatione et socordia iam huc progressus? tantum | 6.1 |
| pro. degeneramus a patribus nostris ut, praeter quam [per] | |
| oram illi [suam] Punicas uagari classes dedecus esse imperii | |
| sui duxerint, eam nunc plenam hostium Numidarumque ac | |
| Maurorum iam factam uideamus? qui modo Saguntum | 7.1 |
| oppugnari indignando non homines tantum sed foedera et | |
| deos ciebamus, scandentem moenia Romanae coloniae | |
| Hannibalem laeti spectamus. fumus ex incendiis uillarum | 8.1 |
| agrorumque in oculos atque ora uenit; strepunt aures clamo- | |
| ribus plorantium sociorum, saepius nostram quam deorum | |
| inuocantium opem; nos hic pecorum modo per aestiuos | |
| saltus deuiasque calles exercitum ducimus, conditi nubibus | 5 |
| siluisque. si hoc modo peragrando cacumina saltusque M. | 9.1 |
| Furius recipere a Gallis urbem uoluisset, quo hic nouus Ca- | |
| millus, nobis dictator unicus in rebus adfectis quaesitus, | |
| Italiam ab Hannibale reciperare parat, Gallorum Roma esset, | |
| quam uereor ne sic cunctantibus nobis Hannibali ac Poenis | 10.1 |
| totiens seruauerint maiores nostri. sed uir ac uere Romanus, | 11.1 |
| quo die dictatorem eum ex auctoritate patrum iussuque | |
| populi dictum Ueios allatum est, cum esset satis altum Iani- | |
| culum ubi sedens prospectaret hostem, descendit in aequum | |
| atque illo ipso die media in urbe, qua nunc busta Gallica | 5 |
| sunt, et postero die citra Gabios cecidit Gallorum legiones. | |
| quid? post multos annos cum ad Furculas Caudinas ab | 12.1 |
| Samnite hoste sub iugum missi sumus, utrum tandem L. | |
| Papirius Cursor iuga Samni perlustrando an Luceriam | |
| premendo obsidendoque et lacessendo uictorem hostem | |
| depulsum ab Romanis ceruicibus iugum superbo Samniti | 5 |
| imposuit? modo C. Lutatio quae alia res quam celeritas | 13.1 |
| uictoriam dedit, quod postero die quam hostem uidit classem | |
| grauem commeatibus, impeditam suomet ipsam instrumento | |
| atque apparatu, oppressit? stultitia est sedendo aut uotis | 14.1 |
| debellari credere posse. arma capias oportet et descendas | |
| in aequum et uir cum uiro congrediaris. audendo atque | |
| agendo res Romana creuit, non his segnibus consiliis quae | |
| timidi cauta uocant.' haec uelut contionanti Minucio | 15.1 |
| circumfundebatur tribunorum equitumque Romanorum mul- | |
| titudo, et ad aures quoque militum dicta ferocia euolue- | |
| bantur; ac si militaris suffragii res esset, haud dubie ferebant | |
| Minucium Fabio duci praelaturos. | 5 |