| Fabius pariter in suos haud minus quam in hostes intentus, | 22.15.1.1 |
| prius ab illis inuictum animum praestat. quamquam probe | |
| scit non in castris modo suis sed iam etiam Romae infamem | |
| suam cunctationem esse, obstinatus tamen tenore eodem | |
| consiliorum aestatis reliquum extraxit, ut Hannibal destitutus | 2.1 |
| ab spe summa ope petiti certaminis iam hibernis locum | |
| circumspectaret, quia ea regio praesentis erat copiae, non | |
| perpetuae, arbusta uineaeque et consita omnia magis amoenis | |
| quam necessariis fructibus. haec per exploratores relata | 3.1 |
| Fabio. cum satis sciret per easdem angustias quibus in- | |
| trauerat Falernum agrum rediturum, Calliculam montem | |
| et Casilinum occupat modicis praesidiis, quae urbs Uol- | 4.1 |
| turno flumine dirempta Falernum a Campano agro diuidit; | |
| ipse iugis iisdem exercitum reducit, misso exploratum | |
| cum quadringentis equitibus sociorum L. Hostilio Mancino. | |
| qui ex turba iuuenum audientium saepe ferociter con- | 5.1 |
| tionantem magistrum equitum, progressus primo exploratoris | |
| modo ut ex tuto specularetur hostem, ubi uagos passim per | |
| uicos Numidas <peruastantes uidit,> per occasionem etiam | |
| paucos occidit, extemplo occupatus certamine est animus | 6.1 |
| excideruntque praecepta dictatoris, qui quantum tuto posset | |
| progressum prius recipere sese iusserat quam in conspectum | |
| hostium ueniret. Numidae alii atque alii, occursantes | 7.1 |
| refugientesque, ad castra prope eum cum fatigatione equorum | |
| atque hominum pertraxere. inde Carthalo, penes quem | 8.1 |
| summa equestris imperii erat, concitatis equis inuectus, cum | |
| priusquam ad coniectum teli ueniret auertisset hostes, quin- | |
| que ferme milia continenti cursu secutus est fugientes. | |
| Mancinus postquam nec hostem desistere sequi nec spem | 9.1 |
| uidit effugiendi esse, cohortatus suos in proelium rediit, omni | |
| parte uirium impar. itaque ipse et delecti equitum circum- | 10.1 |
| uenti occiduntur; ceteri effuso rursus cursu Cales primum, | |
| inde prope inuiis callibus ad dictatorem perfugerunt. | |
| eo forte die Minucius se coniunxerat Fabio missus ad | 11.1 |
| firmandum praesidio saltum, qui super Tarracinam in artas | |
| coactus fauces imminet mari, ne ab Sinuessa Poenus Appiae | |
| limite peruenire in agrum Romanum posset. coniunctis | 12.1 |
| exercitibus dictator ac magister equitum castra in uiam de- | |
| ferunt qua Hannibal ducturus erat; duo inde milia hostes | |
| aberant. |