| postero die Poeni quod uiae inter bina castra erat | 22.16.1.1 |
| agmine compleuere. cum Romani sub ipso constitissent | 2.1 |
| uallo haud dubie aequiore loco, successit tamen Poenus | |
| cum expeditis equitibusque ad lacessendum hostem. carp- | |
| tim Poeni et procursando recipiendoque sese pugnauere; | |
| restitit suo loco Romana acies; lenta pugna et ex dictatoris | 3.1 |
| magis quam Hannibalis uoluntate fuit. ducenti ab Romanis, | |
| octingenti hostium cecidere. | |
| inclusus inde uidere Hannibal uia ad Casilinum obsessa, | 4.1 |
| cum Capua et Samnium et tantum ab tergo diuitum sociorum | |
| Romanis commeatus subueheret, Poenus inter Formiana | |
| saxa ac Literni harenas stagnaque et per horridas siluas | |
| hibernaturus esset; nec Hannibalem fefellit suis se artibus | 5.1 |
| peti. itaque cum per Casilinum euadere non posset petendi- | |
| que montes et iugum Calliculae superandum esset, necubi | |
| Romanus inclusum uallibus agmen adgrederetur, ludibrium | 6.1 |
| oculorum specie terribile ad frustrandum hostem commentus, | |
| principio noctis furtim succedere ad montes statuit. fallacis | 7.1 |
| consilii talis apparatus fuit. faces undique ex agris collectae | |
| fascesque uirgarum atque aridi sarmenti praeligantur cornibus | |
| boum, quos domitos indomitosque multos inter ceteram | |
| agrestem praedam agebat. ad duo milia ferme boum effecta, | 5 |
| Hasdrubalique negotium datum ut nocte id armentum accensis | |
| cornibus ad montes ageret, maxime, si posset, super saltus | |
| ab hoste insessos. |