primis tenebris silentio mota castra; boues aliquanto 22.17.1.1
ante signa acti. ubi ad radices montium uiasque angustas 2.1
uentum est, signum extemplo datur, ut accensis cornibus
armenta in aduersos concitentur montes; et metus ipse
relucentis flammae a capite calorque iam ad uiuum ad ima-
que cornua ueniens uelut stimulatos furore agebat boues. 5
quo repente discursu, haud secus quam siluis montibus- 3.1
que accensis, omnia circum uirgulta ardere; capitumque
inrita quassatio excitans flammam hominum passim dis-
currentium speciem praebebat. qui ad transitum saltus 4.1
insidendum locati erant, ubi in summis montibus ac super
se quosdam ignes conspexere, circumuentos se esse rati prae-
sidio excessere. qua minime densae micabant flammae,
uelut tutissimum iter petentes summa montium iuga, tamen 5
in quosdam boues palatos a suis gregibus inciderunt. et 5.1
primo cum procul cernerent, ueluti flammas spirantium
miraculo attoniti constiterunt; deinde ut humana apparuit 6.1
fraus, tum uero insidias rati esse, cum maiore tumultu con-
citant se in fugam. leui quoque armaturae hostium in-
currere; ceterum nox aequato timore neutros pugnam
incipientes ad lucem tenuit. interea toto agmine Hannibal 7.1
transducto per saltum et quibusdam in ipso saltu hostium
oppressis in agro Allifano posuit castra.
MCP server: latin-mcp.packhum.org